Isidorus, Synonyma de lamentatione animae peccatricis, LIBER SECUNDUS., 7.
| 1 | Culpam ibi emenda, ubi nascitur; in ipso initio cogitationi resiste, et evades caetera. |
| 2 | Adversus initium cogitationis decerta, et vinces; caput cogitationis exclude, et caetera superantur. |
| 3 | Si expuleris cogitationem a corde, non prorumpit in opere. |
| 4 | Si cogitationi non consenseris, operi cito resistes; quem delectatio non rapit, consensio sibi non subdit. |
| 5 | Non enim potest corpus corrumpi, nisi prius animus corruptus fuerit. |
| 6 | Dum anima labitur, statim caro ad peccandum parata est. |
| 7 | Anima enim carnem praecedit in crimine, nihilque potest caro facere, nisi quod voluerit animus; munda ergo a cogitatione animum, et caro non peccat; si enim volueris, te omnino superare non poterit. |