monumenta.ch > Isidorus > 1. > 5. > 6. > 33. > 10. > 9. > 8. > 4. > 5. > 13. > 12. > 8. > 51. > 9. > 7. > 76. > 3.
Isidorus, Synonyma de lamentatione animae peccatricis, LIBER SECUNDUS., , 2. <<<     >>> 4.

Isidorus, Synonyma de lamentatione animae peccatricis, LIBER SECUNDUS., 3.

1 Serva rectam fidem, tene sinceram fidem, custodi intemeratam fidem, maneat in te recta fides.
2 Sit in te incorrupta confessionis fides, nulla te insipiens doctrina decipiat, nulla religio perversa corrumpat, nulla pravitas a fidei soliditate avertat.
3 Nihil temere de Christo loquaris, nihil de Deo pravum, nihil impium sentias, nihil perverse sentiendo in dilectione eius offendas.
4 Esto in fide iustus, habeto fidem rectam, conversationem sanctam, quam invocas fide, non abneges opere, ab omnibus quae lex vetat abstine, omnia quae Scriptura prohibet cave.
Isidorus HOME

ubbf_iii_0015c.12r