monumenta.ch > Isidorus > 88. > 53. > 24. > 34. > 30. > 65. > 37. > 87. > 68. > 77.
Isidorus, Synonyma de lamentatione animae peccatricis, LIBER PRIMUS., , 76. <<<     >>> 78.

Isidorus, Synonyma de lamentatione animae peccatricis, LIBER PRIMUS., 77.

1 Ne rursus facias quod iterum plangas, ne culpam pro qua veniam postulas iterare praesumas: inanis est poenitentia quam sequens culpa coinquinat, vulnus iteratum tardius sanatur, frequenter peccans et lugens vix veniam meretur.
2 Nihil prosunt lamenta, si replicantur peccata.
3 Nihil valet veniam a malis poscere, et mala denuo iterare.
4 Persiste ergo in confessione, esto in poenitentia fortiter confirmatus.
Isidorus HOME

ubbf_iii_0015c.11v