monumenta.ch > Isidorus > 71.
Isidorus, Synonyma de lamentatione animae peccatricis, LIBER PRIMUS., , 70. <<<     >>> 72.

Isidorus, Synonyma de lamentatione animae peccatricis, LIBER PRIMUS., 71.

1 Peccavi, Deus, miserere mei; peccavi, Deus, propitiare mihi.
2 Parce malis meis, ignosce peccatis meis, indulge sceleribus meis, deleat culpas meas gratia tua.
3 Sana animam meam, quia peccavi tibi .
4 Si enim iniquitates recordatus fueris, quis sustinebit ? Ad examen tuum nec iustitia iusti secura est.
5 Quis enim iustus qui se audeat dicere sine peccato? quis praesumat coram te aliquid de iustitia? nullus hominum absque peccato, nullus mundus a delicto, ecce inter sanctos nemo immaculatus.
6 Ecce, qui servierunt Deo, non fuerunt stabiles, et in angelis reperta est pravitas (Iob IV, 18).
7 Astra immunda sunt coram te, coeli non sunt mundi in conspectu tuo ; quanto magis ego abominabilis, et putredo, et filius hominis, vermis, qui hausi quasi gurges peccatum, et bibi quasi aquas iniquitatem, qui commoror in pulvere , qui habito in domo lutea, qui terrenum habeo fundamentum
Isidorus HOME

ubbf_iii_0015c.10r

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik