monumenta.ch > Isidorus > 42. > 16. > 56. > 37. > 38. > 39. > 73. > 53. > 96. > 59. > 46. > 27. > 34. > 49. > 14. > 67.
Isidorus, Synonyma de lamentatione animae peccatricis, LIBER PRIMUS., , 66. <<<     >>> 68.

Isidorus, Synonyma de lamentatione animae peccatricis, LIBER PRIMUS., 67.

1 Orate pro me ad Dominum, omnes viri sancti; obsecrate pro me, plebs omnis sanctorum implorate pro me, omnis chorus iustorum; si forte misereatur mihi Deus, si forte recipiat me, si forte deleat peccatum meum, si forte auferat iniquitatem meam, si misericordiam praestet mihi; iratus enim est super me nimis, complevit furorem suum in me, effudit iram indignationis suae super me propter multitudinem iniquitatis meae, quia creverunt aversiones, quia multiplicate sunt praevaricationes meae.
2 Vae mihi! quia consumptus sum; vae mihi! quia defecit anima mea, afflicta moerore, contrita luctu, extenuata gemitu.
Isidorus HOME

ubbf_iii_0015c.9v