| 1 | Melius mihi fuerat non esse ortum, melius non fuisse genitum, melius non fuisse in hoc saeculo procreatum, quam aeternos perpeti cruciatus. |
| 2 | Flete me, coelum et terra; lugete me, omnes creaturae; plorate me, omnia elementa; ingemiscite super me, universum genus, et quo potestis vitae sensu, super me lamentum effundite; peccavi enim crudeliter, lapsus sum fortiter, cecidi graviter, corrui miserabiliter, nullum invenitur peccatum cuius sordibus non sim coinquinatus. |
| 3 | Nullus est morbus vitiorum a quo non contraxerim contagium, nulla sordium sentina exstitit quae in me miserum non confluxerit. |