Isidorus, Synonyma de lamentatione animae peccatricis, LIBER PRIMUS., 62.
| 1 | Metuo diem iudicii, metuo diem tenebrarum, diem nebulosum, diem amarum, diem durum. |
| 2 | Perpendo quidem malum quod tolero, sed amplius quod restat formido, lugeo, quae in hac vita iam patior, sed post hanc ne graviora patiar pertimesco. |
| 3 | Sententiam licet iam tolerem in poena, tormenta tamen gehennae formido ex culpa. |
| 4 | Iam praesens poena me laniat, sed futura magis conturbat. |
| 5 | Gravia sunt quae sustineo, graviora quae in perpetuum pertimesco; de praesentibus quidem poenis doleo, sed de futuris amplius ingemisco. |