monumenta.ch > Isidorus > 42. > 16. > 56. > 37. > 38. > 39. > 73. > 53. > 96. > 59. > 46. > 27. > 34. > 49. > 14. > 67. > 63. > 44. > 23. > 2. > 63. > 75. > 46. > 94. > 78. > 28. > 84. > 67. > 21. > 40. > 90. > 61. > 59.
Isidorus, Synonyma de lamentatione animae peccatricis, LIBER PRIMUS., , 58. <<<     >>> 60.

Isidorus, Synonyma de lamentatione animae peccatricis, LIBER PRIMUS., 59.

1 Non est peccatum super peccatum meum, non est iniquitas super iniquitatem meam, nequiorem me cunctis peccatoribus penso.
2 Comparatione mea nullus iniquus est, iuste poenas debitae infelicitatis exsolvo, iuste tantis suppliciis conteror, ex meo peccato mala mihi omnia advenerunt.
3 Deus iuste me affligit, iusto iudicio rependitur factis meis congrua vicissitudo, minus tamen retribuitur mihi quam ipse deliqui, peccatorum meorum minor vicissitudo rependitur, plagae meae culpa mea durior invenitur, levior est peccato meo poena damnationis meae; gravius est quod admisi, levius est quod tolero.
4 Gravior est culpa quam feci, minor vindicta quam perfero.
5 Penso malum quod gessi, non est tantum quod patior.
Isidorus HOME

ubbf_iii_0015c.7v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik