| 1 | Deus tibi optata tribuat, Deus votis tuis faveat, Deus votorum tuorum te compotem faciat, Deus voluntatem tuam in bono perficiat, Deus vota tua confirmet, Deus votis tuis suffragetur, Deus tibi quod optas concedat, Deus tibi ad vota tua accedere faciat, omnia Deo favente agas; ergo age dum licet, dum mors moratur. |
| 2 | Si igitur cordi est, si in voluntate est, si voti est, si animi est, si desiderii est, ora, pete, obsecra, ne taceas, erumpe in vocem, clama fortiter, plange iniquitates tuas, mala scelerum tuorum deplora, quae prave gessisti fletibus dilue; quae illicite commisisti, lacrymis ablue: ploratu scelera dilui solent, mala quae gessisti flendo commemora. |