Isidorus, Synonyma de lamentatione animae peccatricis, LIBER PRIMUS., 55.
| 1 | Heu miserum me! spem perdideram, fiduciam amiseram, diffideram animo, fractus fuerat animus, in desperationem pene conciderat animus. |
| 2 | Iam regressus sum ad spem, iam recepi fiduciam, spem indulgentiae iam habeo, de pietate Dei spero, de bonitate Dei non dubito, habitabo in spe, erexit me ad spem pietas eius, dedit mihi spem vitae in poenitentia. |
| 3 | Si Deus igitur respexerit, si in auxilium mihi accesserit, si ad implendum quod cupio adiuverit, hoc facere decrevi, hoc statui, defixum hoc in animo meo est, evelli hoc ab animo meo non potest. |