| 1 | Desperatio auget peccatum, desperatio peior est omni peccato. |
| 2 | Corrige igitur te, et indulgentiae habeto spem. |
| 3 | Depone iniustitiam, et spera vitam; depone iniquitatem, et spera salutem. |
| 4 | Nulla tam gravis culpa est quae non habeat veniam; quamvis enim peccator sis, quamvis criminosus, quamvis sceleratus, quamvis infinitis criminibus nefandis oppressus, non denegatur tibi poenitentiae locus: facile poenitentibus divina clementia subvenit, per poenitentiam indulgentia datur, per poenitentiam delicta omnia absterguntur. |