Isidorus, Synonyma de lamentatione animae peccatricis, LIBER PRIMUS., 50.
| 1 | Spiritus, qui ad peccandum succendit, peccantem saepe subito rapit; qui viventes inflammat, morientes subito devorat; qui inflectit ad vitia, pertrahit subito ad tormenta. |
| 2 | Quantos ad poenam mortis improvisa calamitas stravit? quantos improvisus exitus rapuit? quanti subito subtracti deficiunt? quanti, dum mori non existimant, auferuntur? quanti ad mortem subito rapiuntur? quanti repente ad aeterna supplicia deducuntur? Aspice ergo ex alieno tormento quod timeas. |
| 3 | Respice in alieno exitio quod pavescas, vita foveam, in quam vides coram te alium cecidisse, pericula aliena in te pertimesce. |
| 4 | Alienos casus tua fac esse pericula; morientis vocatio tua sit emendatio; aliorum perditio tua sit cautio. |
| 5 | 51. Retrahat te a peccato impiorum interitus. |
| 6 | Abstrahat te a culpa pereuntium poena, delinquentium finis te corrigat, reproborum interitus te adducat ad poenitentiam. |
| 7 | Iniquorum poena ad tuam salutem proficiat; quod male fecisti dum potes emenda, dum potes a vitio et a peccato te revoca, dum tempus est clama, dum datur spatium luge, dum est licentia poenitere festina, dum potes plange; dum adhuc anima versatur in corpore, dum adhuc vivis, remedium tibi futurum acquire, priusquam te dies mortis praeveniat, priusquam te profundum absorbeat, priusquam te infernus rapiat, ubi iam nullus est indulgentiae locus, ubi nulla poenitentiae patet libertas, ubi nulla correctionis datur licentia, ubi nullus est ad confessionem recursus, ad veniam nullus regressus. |
| 8 | 52. Verum dicis, verum loqueris, narras mihi quod opportunum est; informas me quod magis mihi expediat: nihil est melius, nihil gratius, nihil acceptius, nihil iucundius; nihil me magis delectat, nihil me magis gratificat. |
| 9 | Id solum quaero, ecce scio, novi, didici istud. |
| 10 | Illud item quaero, illud scire volo, illud nosse maxime cupio, si est spes in confessione, si est fiducia, si est remissio, si est venia, si est indulgentia, si est locus per poenitentiam regredi ad iustitiam. |