Isidorus, Synonyma de lamentatione animae peccatricis, LIBER PRIMUS., 40.
| 1 | Inde est, homo, inde omnis ista calamitas, inde ista acerbitas, inde est ista crux, inde est ista poena, inde ista aerumna; tibi notae sunt causae, non ex aliquo casu, non ex quolibet eventu, non ex quolibet fortuitu, iste languor propriae culpae est, ista aegritudo propriae iniquitatis est. |
| 2 | An aliud tibi videtur? an aliter putas? an aliter existimas? an aliter sentis? an aliter contueris? an aliud iudicas? an aliud deputas? 41. Nihil sane, nihil prorsus, nihil penitus, nihil omnino, nihil habeo, quod contradicam: cedo veritati, negare non possum, fateor esse verum; quis hoc dubitat? quis istud ambigit? quis istud negat? 42. Si ita est, si ita existimas, si certum habes, si perpensum est, si exploratum est, aufer a te iam vitium, a vitio et peccato te retrahe; fuge iam vitae maculam, fuge vitii cultum, crimen remove a te; a vanitatis te malo coerce; fuge turpitudinem vitae, puritatem vitae tene; veteres maculas ablue. |
| 3 | 43. Bene dicis, bene doces, bene instruis, bene admones, bene persuades, bene instituis; et ego optabam a peccati nexu resolvi, cupiebam a consuetudine mala retrahi, desiderabam a vitio et peccato recedere, quaerebam usum nequissimum superare. |
| 4 | Sed heu! difficile est pravam consuetudinem vincere, pravus usus vix aboletur, assidua consuetudo in naturam convertitur, assiduo usu in naturam mutatur vitium, animus sceleribus astrictus divelli ab eis vix potest; tanta sunt in me vitia, ut vix evelli possint, vix credo peccata mea ullo spatio temporis exolescere. |
| 5 | 44. Ultro me miserum antea vitiavi, spontaneo me dudum studio pollui, proprio me prius arbitrio perdidi, propria voluntate me maculavi. |
| 6 | Bonus eram, sponte mea ad peccatum dilapsus sum; liber eram, sponte mea factus sum debitor mortis. |
| 7 | Infelix ego, peccatum sponte mihi primus ipse paravi, ego prius occasionem peccandi amplexus sum, nunc peccati usu astrictus detineor, mala consuetudo me sibi graviter implicavit, usus peccandi necessitatis vinculis me astrinxit; a delicto discedere volo, nec valeo. |