Isidorus, Synonyma de lamentatione animae peccatricis, LIBER PRIMUS., 34.
| 1 | O homo, discute conscientiam tuam, intende mentem tuam, examina te, loquatur tibi cor tuum, considera meritum tuum; iuste argueris, iuste flagellaris, iusto iudicio iudicaris, procella iusta te conterit, iustitiae poena te premit, nihil enim bonum agis, nihil rectum, nihil aequum, nihil iustum, nihil sanctum, nihil in te sanctitatis est, nihil pudoris, nulla memoria dignitatis, nihil Deo dignum. |
| 2 | 35. Quotidie peccas, quotidie laberis, quotidie praeceps in deterius vadis: elatio tua non recedit, superbia tua non deponitur, tumor et iactantia non cohibentur, rapit te quoque furor, inflammat ira, clamor excitat, commovet indignatio, paratus semper ad iram supra modum irasceris, super mensuram animi furore moveris, zelare bonis solitus, invidere melioribus solitus, alienis virtutibus semper invidus, alienis felicitatibus semper aemulus. |
| 3 | 36. Quem non lacerasti? cui unquam non detraxisti? cuius non obruisti vitam? cui non iactasti infamiam? fallax, inconstans, infidus, avarus, tenax, sterilis, inhumanus, infructuosus; non est in te ulla misericordia, cecidisti in concupiscentiis saeculi, et defluxisti in cupiditatibus mundi; flagras in terreno amore; congeris res perituras, nescit satiari cupiditatis tuae sitis; novis te quotidie peccatis involvis, novis facinoribus vetera auges, non diluis scelus, sed dilatas, nec satias unquam flammam libidinosae concupiscentiae. |