monumenta.ch > Isidorus > 1. > 5. > 6. > 33.
Isidorus, Synonyma de lamentatione animae peccatricis, LIBER PRIMUS., , 31. <<<     >>> 34.

Isidorus, Synonyma de lamentatione animae peccatricis, LIBER PRIMUS., 33.

1 Omnis enim adversitas rerum delictorum tuorum meritis excitatur, tua contra te dimicant arma, sagittis tuis confoderis, telis tuis vulneraris; per quae enim peccasti, per haec et torqueris .
2 Secutus es carnem, flagellaris in carne, in ipsa gemis in qua peccasti, in ipsa cruciaris in qua deliquisti, ipsa tibi est censura supplicii, quae fuit causa peccati; unde corruisti ad vitia, inde luges tormenta.
Isidorus HOME

ubbf_iii_0015c.5r