monumenta.ch > Isidorus > 10. > 16. > 31.
Isidorus, Synonyma de lamentatione animae peccatricis, LIBER PRIMUS., , 29. <<<     >>> 33.

Isidorus, Synonyma de lamentatione animae peccatricis, LIBER PRIMUS., 31.

1 Si enim conversus fueris, emendatio est quod pateris; conversum namque flagella a peccatis absolvunt, converso instantes plagae proficiunt ad purgationem.
2 Qui enim hic castigatus corrigitur, illic liberatur; qui vero nec sub flagello corriguntur, et temporali poena, et aeterna damnantur, et in hoc prius iudicantur saeculo, et illic denuo in futuro.
3 His duplex damnatio est, gemina his percussio est, quia et hic habent initium tormentorum, et illic perfectionem poenarum.
4 Vide quia manus Dei te tradidit ad poenam.
5 32. Scito autem, o homo, nullum tibi adversari potuisse, nisi Deus potestatem dedisset; nec habuisset in te potestatem adversarius, nisi permitteret Deus, universa quae tibi accidunt absque Dei non veniunt voluntate, iniquorum potestas super te ex Dei datur licentia.
6 Omnes qui tibi adversantur Dei consilio faciunt, manus Dei te ad poenam tradidit, indignatio Dei te affligere iussit.
7 Ipse iratus iussit te omnia mala experiri, nam et quod infirmaris, quod carnis morbis afficeris, quod corporis debilitatibus frangeris, quod languorum stimulis cruciaris, quod passionibus animi quateris, quod mentis angustia torqueris, quod grassante impugnationis spiritu agitaris, et hoc ipsum tibi pro peccato tuo divina iustitia irrogat, et ipsum pro culpa tibi divini iudicii infertur sententia.
Isidorus HOME

ubbf_iii_0015c.4v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik