monumenta.ch > Isidorus > 50. > 58. > 15. > 82. > 2. > 92. > 25. > 54. > 13. > 17. > 39. > 18 > 47. > 95. > 19. > 12. > 89. > 31. > 22. > 71. > 62. > 23. > 79. > 45. > 100. > 17. > 26. > 99. > 28. > 64. > 29.
Isidorus, Synonyma de lamentatione animae peccatricis, LIBER PRIMUS., , 28. <<<     >>> 31.

Isidorus, Synonyma de lamentatione animae peccatricis, LIBER PRIMUS., 29.

1 Non igitur murmures, non blasphemes, non dicas: Quare sustineo mala? cur affligor? ut quid mala patior? sed magis dic: Peccavi, ut eram dignus recipio.
2 Aequalem vindictam peccati mei non sentio, minus percussum me quam merebar agnosco, iuxta modum criminis minor est retributio ultionis, secundum meritum peccatorum dispar est causa poenarum, non sunt tanta supplicia quanta exstiterunt peccata.
3 Qui enim in flagellis murmurat, Deum contra se plus irritat, furorem Dei amplius provocat, iram Dei indignantis plus sibi exaggerat.
4 30. Qui vero adversa patienter tolerat, Deum citius placat.
5 Si enim vis purgari, in poena te accusa, et Dei iustitiam lauda; ad purgationem tuam proficit, si ea quae pateris ad iustitiam Dei retuleris, si pro irrogata iniuria humilis Deum glorificaveris.
6 Corripit enim te Deus flagello piae castigationis, exercet in te disciplinam, et qui parcendo te ad se revocabat, feriendo clamat, ut redeas.
7 Cogita, o homo, quoslibet mundi cruciatus, intende animo quascunque saeculi poenas, quoscunque tormentorum dolores, quascunque dolorum acerbitates; compara hoc totum gehennae et leve est omne quod pateris; si times, illas poenas time; istae temporales sunt, illae aeternae; istae finem habent, illae perpetuae sunt; in istis moriendo tormenta recedunt, in illis moriendo aeternus dolor succedit.
Isidorus HOME

ubbf_iii_0015c.4r

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik