monumenta.ch > Isidorus > 50. > 58. > 15. > 82. > 2. > 92. > 25. > 54. > 13. > 17. > 39. > 18 > 47. > 95. > 19. > 12. > 89. > 31. > 22. > 71. > 62. > 23. > 79. > 45. > 100. > 17. > 26. > 99. > 28.
Isidorus, Synonyma de lamentatione animae peccatricis, LIBER PRIMUS., , 23. <<<     >>> 29.

Isidorus, Synonyma de lamentatione animae peccatricis, LIBER PRIMUS., 28.

1 Malorum pravitas non te occidit, sed erudit; pravorum adversitas non te deiicit, sed extollit; humana tentatio arguit te, non interficit; quantum enim in hoc saeculo frangimur, tantum in perpetuo saeculo solidamur; quantum in praesenti affligimur, tantum in futuro gaudebimus.
2 Si hic flagellis atterimur, purgati in iudicio inveniemur.
3 Semper Deus hic vulnerat quos ad salutem perpetuam praeparat.
4 In fornace probatur aurum, tu, ut sorde careas, tribulationis camino purgaris, ut prior appareas, persecutionis igne conflaris, ut omnium peccatorum sorde purgeris, ad probationem sunt ista omnia quae sustines.
Isidorus HOME

ubbf_iii_0015c.4r