monumenta.ch > Isidorus > 42. > 16. > 56. > 37. > 38. > 39. > 73. > 53. > 96. > 59. > 46. > 27. > 34. > 49. > 14. > 67. > 63. > 44. > 23.
Isidorus, Synonyma de lamentatione animae peccatricis, LIBER PRIMUS., , 22. <<<     >>> 28.

Isidorus, Synonyma de lamentatione animae peccatricis, LIBER PRIMUS., 23.

1 Qualiter? quo pacto? quomodo? quemadmodum? qua ratione? qua arte? quo consilio? quo ingenio? 24. Omni ope, omni vi, omni ingenio, omni virtute, omni arte, omni ratione, omni consilio, omni instantia sume luctamen contra corporales molestias; esto in cunctis casibus firmus, patienter tolera omnia, omnia adversa aequo animo tolera.
2 Noli singularem tuam conditionem attendere, non est tua a te sola pensanda acerbitas, non est sola tua a te consideranda calamitas; respice similes aliorum casus, intende miserias eorum quibus acerbe aliquid accidit; dum tibi aliena pericula memoras, mitius tua portas; aliorum enim exempla dolorem relevant, alienis malis facilius consolatur homo.
3 25. Quid incusas acerbissima tua decreta? quid causas tui periculi tantum luges? non sunt nova tua supplicia, habes exempla calamitatis.
4 Quanti tales casus, quanti talia pericula pertulerunt? Patienter ab uno ferendum est quod multis accidit tolerabile.
5 Poena huius vitae brevis est, et qui affligit et qui affligitur, mortalis est.
6 Tribulatio huius temporis finem habet.
7 26. Transeunt omnia saeculi huius, nec permanent; omne quod venit stare non potest.
8 Nihil est tandiu, nihil tam longum, quod non brevi finiatur, omnia sub coelo finem suum habent; impossibile est ut homo sis, ut non gustes angustias: dolor, et tristitia omnibus communia sunt, omnia in hoc saeculo eventu simili sustinemus.
9 Nemo in perpetuum expers mali est, nemo est qui in hoc saeculo non doleat, nullus est qui in hac vita positus non suspiret: vita ista lacrymis plena est, vita ista a fletibus inchoat; qui nascitur a fletu incipit vivere, flentes proiicimur in hanc miseram vitam, ipse ortus sequentium dolorum est gemitus.
10 27. Interpone ergo tibi rationem, particeps esto rationis, praevaleat tibi ratio, tempera animum ratione, animam ratio confirmat, vim tanti moeroris reprimat ratio; confirmato animo, nullum periculum pertimescis.
11 Oportet nos per multas tribulationes intrare in regnum Dei .
12 Non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis ; quod in praesenti est, momentaneum est, et leves tribulationes in nobis: quod aeternum est, supra modum est, pondus excellens gloriae; utilis est tribulatio, utiles sunt huius vitae pressurae.
Isidorus HOME

ubbf_iii_0015c.3v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik