monumenta.ch > Isidorus > 1. > 5. > 6. > 33. > 10. > 9. > 8. > 4. > 5. > 13. > 12.
Isidorus, Synonyma de lamentatione animae peccatricis, LIBER PRIMUS., , 11. <<<     >>> 13.

Isidorus, Synonyma de lamentatione animae peccatricis, LIBER PRIMUS., 12.

1 Omnibus odiosus sum, omnium charitate desertus sum, proiiciunt me omnes a se, abominatione me omnes abominantur, exhorrescunt me omnes, repudiant omnes, abdicationem intendunt: volo ad eos confugere, sed minantur; cupio eorum deprecari vestigia, sed fugiunt, adversantur et odiunt; supplicando propitios eos habere volo, illi autem magis molesti sunt; interdum adiungunt se ficta charitate, non ad consolationem, sed ad tentationem; loquuntur simulate, et si tacent, non est simplex silentium; quaerunt quod accusent, quaerunt quid audiant, quaerunt quid prodant, explorant unde decipiant.
Isidorus HOME

ubbf_iii_0015c.2r

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik