monumenta.ch > Isidorus > 1. > 5. > 6. > 33. > 10. > 9. > 8. > 4. > 5. > 13. > 12. > 8. > 51. > 9. > 7. > 76. > 3. > 11. > 7.
Isidorus, Synonyma de lamentatione animae peccatricis, LIBER PRIMUS., , 6. <<<     >>> 8.

Isidorus, Synonyma de lamentatione animae peccatricis, LIBER PRIMUS., 7.

1 Nullus mihi protectionem praebet, nullus defensionem adhibet, nullus adminiculum tribuit, nullus malis meis succurrit, desertus sum ab omnibus hominibus; quicunque me aspiciunt, aut fugiunt, aut fortasse me persequuntur, intuentur me quasi infelicem, et nescio quae loquuntur mihi in dolo verbis pacificis; occultam malitiam blandis sermonibus ornant, et aliud ore promunt, aliud corde volutant.
2 Opere destruunt quod ore promittunt, sub pietatis habitu animo venenato incedunt.
3 Velant malitiam fuco bonitatis, calliditatem simplicitate occultant, amicitiam dolo simulant, ostendunt vultu quod in corde non gestant.
4 Cui credas? cui fidem habeas? quem proximum sentias? ubi iam fides? periit fides, ablata est fides, nusquam tuta fides.
5 Si legitimum nihil est, si veritas iudicii nulla est, si aequitas abiicitur, si ius non creditur, si iustitia cunctis negatur, pereunt leges, avaritia iudicante.
Isidorus HOME

ubbf_iii_0015c.1v