| 1 | Quisquis ergo ille es, libenter id perlege, et dum adversitatibus mundi tangeris, te ipsum censorio iudicio discute, et statim agnosces quia quascunque afflictiones pateris in hoc saeculo, retributione tibi iustissima inferuntur. |
| 2 | Duorum autem personae hic inducuntur, deflentis hominis, et admonentis rationis. |