monumenta.ch > Isidorus > 11 > 24 > 42 > 2 > 17 > 27 > 57 > 62
Isidorus, Sententiae, 3, LXI. De brevitate vitae. <<<    

Isidorus, Sententiae, 3, CAPUT LXII. De exitu.

1 [

CAP. LXII. N. 1. Dispositione. Al., dispensatione. AREV.

]
Quamvis sancti ab huius vitae aerumnis liberari se cupiant, cito volentes exire de corpore, Dei tamen dispositione plerumque diu in hac vita versantur, ut per longa tolerantiae experimenta solidius eorum patientia roboretur.
2 Multi odio vitam habent, et tamen mori timent; quod plerisque in angustia contingere solet, sicque contrario affectu et vivendi habent taedium, et moriendi metum.
3 [

3. Alii, blanditias cum timore caveat. AREV.

]
Sollicite debet unusquisque vivere et semper terminum vitae suae considerare, ut de contemplatione illius animus se semper ad alta sustollat, et huius saeculi blanditias caveat. Scriptum est enim: In omnibus operibus tuis memorare novissima tua, et in aeternum non peccabis [Eccli. 7, 40].
4 [

4. Greg., lib. Moral. XIV, c. 5. LOAISA.

]
Venturi exitus ignorantia incerta est, et dum mori quis non existimat, tollitur. Unde unusquisque festinet ne in iniquitatibus suis rapiatur, simulque finiatur vita cum culpa. Nam incentor diabolus eos quos viventes accendit ad vitia, subito morientes pertrahere nititur ad tormenta.
5 Saepe divites in hac fallaci vita, dum de potentiae gloria vel rerum abundantia gestiunt, repente hora qua nesciunt improviso exitu rapiuntur, atque absorbente profundo, cruciandi aeternis gehennae incendiis deputantur. De quibus per Prophetam dicitur: Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt [Iob. 21, 13].
6 [

6. Ex Greg., XVIII Moral., c. 13. LOAISA.

Ibid. Iusti levant, etc. Gregor., lib. XVIII Moral., cap. 13, unde haec est sententia ad verbum. LOAISA.

]
Iniquus moriens, qui imitatione sui multos ad culpam traxerat delectatione peccati, multos a culpa revocat terrore tormenti. Quod etiam Psalmista testatur dicens: Laetabitur iustus, cum viderit vindictam impiorum, manus suas lavabit in sanguine peccatorum [Psal. 57, 11]. In peccatorum enim morientium sanguine iusti lavant manus, quia dum eorum poena conspicitur, conspicientis vita mundatur. Cuius enim talis crudelis exitus cernitur, non solum qui viderit, refugit, sed alios etiam ab imitatione illius, quanta valuerit exhortatione, compescit.
7 [

7. Gregor., lib. XXIV, cap. 17. LOAISA.

]
In exitu vitae animae electorum nimio terrentur metu, incerti, utrum ad praemium an ad supplicium transeant.
8 Quidam autem electi in fine suo purgantur a levibus quibusdam peccatis; quidam vero in ipso suo fine hilarescunt aeternorum contemplatione bonorum.
9 Quamvis enim quis in hac vita sit iustus, tamen dum ex corpore isto egreditur, pertimescit ne dignus supplicio sit. Nullus enim homo absque peccato; nec aliquis potest de Dei esse securus iudicio, cum etiam et de otiosis verbis reddenda sit ratio.
10 Finem iustorum optimum vocatio tranquilla commendat, ut ex eo intelligantur sanctorum habere consortium angelorum, ex quo ab hoc corpore sine vexatione dura tolluntur.
11 Pravos autem homines apostatae angeli excipiunt morientes, ut eis sint ipsi tortores in poenis, qui fuerunt suasores in vitiis.
12 [

12. Alii, non quos coelestis aula laetificat Conditoris. Vetus Editio addit: Laetificandos includit. Hic est enim Christianae miserationis affectus, ut pro unoquoque mortuo sacrificium Deo offeratur. Inde est quod scriptum est: Et mortuo ne fraudes misericordiam. Vezzosius advertit id etiam addi a Loaisa cum Margarino; quod de prima Editione, ut puto, intelligit; nam in Editione Grialii desinit opus, laetificandos includit. Pro laetificandos nonnulli Mss. exhibent laetificando, et plerique desinunt in includit, vel concludit. AREV.

]
Etsi pietas pro defunctis fidelibus flere iubeat, fides tamen pro eis lugere vetat. Illi enim deplorandi sunt in morte, quos miseros infernus ex hac vita recipit, non quos coelestis aula laetificandos includit.
Isidorus HOME

bnf6413.354 csg228.262