monumenta.ch > Isidorus > 11 > 24 > 42 > 2 > 17 > 27 > 57 > 62 > 25 > 61
Isidorus, Sententiae, 3, LX. De amatoribus misericordiae. <<<     >>> LXII. De exitu.

Isidorus, Sententiae, 3, CAPUT LXI. De brevitate vitae.

1 [

CAP. LXI. N. 1. Gregor., lib. VIII Moral., cap. 12. LOAISA.

]
Tantum enim in hac vita est licitum operari bonum; illic namque non iam operatio exspectatur, sed retributio meritorum.
2 [

2. Greg., lib. I in Ezech., homil. 10. LOAISA.

Ibid. Longum est. Congruum est Goth. Toletano; Salmatino vero desunt extrema haec folia. LOAISA.

]
Haec vita impiis longa et grata est, in oculis autem iustorum amara et brevis est. Et licet vita ista brevis sit, moras tamen sibi fieri creditur, quia, quantumlibet breve sit temporis spatium, tametsi viventi parum est, amanti procul dubio longum est.
3 [

3. Ad verbum ex Gregor., lib. VIII, c. 11, Moral. LOAISA.

]
Qui vitae praesentis longitudinem non de suo spatio, sed de eius fine considerat quam sit brevis et misera, satis utiliter pensat. Vita enim praesens, quia ipsis suis incrementis deficit, brevis est; suo enim augmento perit, dum id quod videtur in futuro proficere in praeterito deficit. Item ex ipso esse brevis vita praesens ostenditur, ex eo quod non permanet, sed finitur. Tela enim consummatur filis, et vita hominis expletur diebus singulis.
4 Quod diu in hac vita vivitur, quaeritur utrum augmentum an rectius detrimentum dicatur. Sed quomodo possit recte dici augmentum, quod per dimensiones aetatum ad mortis tendit detrimentum?
5 [

5. Gregor., lib. XI Moral., cap. 27. LOAISA.

]
Qui vitam longam quaeris, ad eam tende vitam, pro qua Christianus es, id est, aeternam; non ad istam, de qua ad erudiendum te descendit vita aeterna, id est, Christus Verbum carni coniunctum. Haec est enim vita vitalis, nostra ista vita mortalis est.
6 Mori oportet hominem in carne mundo, ne moriatur in anima Christo. Nam vere tunc vivere quisque creditur, si secundum saeculum moriens in solo Deo vivere delectetur.
7 De mora vitae istius taedium patitur iustus, eo quod ad desideratam patriam tarde perveniat, et vitae praesentis aerumnam serius amittat.
Isidorus HOME

bnf6413.354 csg228.262