monumenta.ch > Isidorus > 11 > 24 > 42 > 2 > 17 > 27 > 57 > 62 > 25 > 61 > 23 > 14 > 5 > 1 > 12 > 56 > 31 > 54 > 1 > 29 > 13 > 26 > 50 > 39 > 1 > 19 > 4 > 58 > 10 > 2 > 7 > 38 > 6 > 9 > 6 > 18 > 28 > 59 > 2 > 43 > 55 > 6 > 9 > 3 > 8 > 22 > 49 > 16 > 8 > 34 > 60
Isidorus, Sententiae, 3, LIX. De amatoribus mundi. <<<     >>> LXI. De brevitate vitae.

Isidorus, Sententiae, 3, CAPUT LX. De amatoribus misericordiae.

1 [

CAP. LX. N. 1. Debuerunt. Al., noluerunt. AREV.

]
Graviter in Deum delinquunt qui, divitiis a Deo concessis, non in rebus salutaribus, sed in usibus pravis utuntur. Nesciunt enim impertire pauperibus, oppressis subvenire despiciunt; et inde magis augent delicta unde redimere debuerunt.
2 Hoc habet tantum bonum possessio praesentium rerum, si vitam reficiat miserorum; praeter hoc tentatio est mundi lucrum; tantoque maiora supplicia in futurum dabunt, quanto et ipsa maiora sunt: Potentes enim potenter tormenta patientur [Sap. 6, 7].
3 [

3. Ex Gregor., lib. Moral. XVIII, c. 9. LOAISA.

]
Terrena omnia servando amittimus, largiendo servamus. Patrimonium enim retentum perit, manet autem erogatum. Diu enim cum rebus nostris durare non possumus, quia aut nos illas moriendo deserimus, aut illae nos viventes deserunt.
4 [

4. Vel dum, etc. Al., vel dum pro misericordiae operibus ex eis coelestia bona mereantur. AREV.

]
Pro diversitate usus alii de rebus mundanis pereunt, quas cupidius rapiunt; alii vero salvantur, dum in eorum pulchritudine conditoris pulcherrimam providentiam laudantes mirantur; vel dum per misericordiae opus eis coelestia bona mercantur.
5 [

5. August., lib. de Mor. Eccles., c. 27: Nam quis ignoret ex eo appellatam esse misericordiam, quod miserum cor faciat condolentis alieno malo. Et lib. IX de Civitat. Dei, cap. 9, damnat stoicorum disciplinam, eo quod non animus dolore et tristitia pro afflicto afficiatur. Quod etiam irridet Cicero pro Muraena. LOAISA.

]
Misericordia a compatiendo alienae miseriae vocabulum sortita est. Nullus autem in alio misericors esse potest, qui prave vivendo in se misericors non est. Qui enim sibi nequam est, cui bonus est?
6 [

6. Greg., lib. XII Moral., c. 24. LOAISA.

Ibid. Si in peccatis, etc. Al., si in peccatis voluntarie quis remanserit. Tunc autem fructus eleemosynarum indulgentiam consequitur, quando, etc. AREV.

]
Nulla scelera eleemosynis posse redimi, si in peccatis quis permanserit. Tunc fructu eleemosynarum indulgentia conceditur, quando a scelerum opere desinitur. Verum est quod peccata omnia misericordiae operibus expurgantur, sed si iam caveat peccare, qui misericordiam impertitur. Caeterum nulla est delicti venia, quando sic praecedit misericordia, ut eam sequantur peccata.
7 Non est eleemosyna, quae gloria magis causa quam misericordiae impertitur intuitu.
8 Quali enim intentione ab unoquoque largitur, taliter et apud Deum recipitur. Qui ergo de bono laudem praesentem appetit, spem perdit et gloriam mercedis in futuro non recipit.
9 Dum enim causa iactantiae pauper pascitur, etiam ipsum misericordiae opus in peccatum convertitur.
10 [

10. Alii, et cooperuistis me. Et mox, Esurivi enim, et non dedistis, etc. AREV.

]
In tantum eleemosynarum opera peccata exstinguunt, atque ad regnum saeculi futuri proficiunt, ut etiam iudex coelestis in futuro iudicio veniens, in dextera consistentibus dicat: Esurivi, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere; hospes eram, et collegistis me; nudus, et operuistis me. Quibus etiam bene promittit, dicens: Venite, benedicti Patris mei, percipite paratum vobis regnum. His autem, quos nulla praecedentia eleemosynarum facta sequuntur, aeterni iudicis voce sic dicitur: Esurivi, et non dedistis mihi manducare; sitivi, et non dedistis mihi bibere. Quibus iuste dicitur: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis eius [Matth. 25, 35].
11 [

11. Gregor., lib. pastor. Curae, p. III, cap. 22. LOAISA.

Ibid. Alii, quid tribui subtilius, quid districtius petere poterat. AREV.

]
Qui hic misericordiam non impertit, illic pietatis fructum non invenit: exemplo ardentis divitis, qui in inferno ad tenuissima petenda compulsus est, qui hic tenuissima negare studuit. Quid retribui subtilius, quid districtius poterat? Guttam aquae ardens petiit, qui micas panis negavit Sero dives oculos aperuit, quando Lazarum pauperem requiescentem vidit, quem iacentem ante ianuas videre despexit [Luc. 16, 24].
12 [

12. Ex August., tom. III Enchir. ad Laur., cap. 72. LOAISA.

Ibid. Beneficium largitatis. Al., officium largitatis. Et paulo post, consolationis impartit, aut errantem fratrem charitative corrigendo ad viam veritatis revocat, aut in quibuslibet necessitatibus consilium dat, eleemosynam, etc. AREV.

]
Non solum qui esurienti, et sitienti, et nudo, beneficium largitatis impendit, vel si quid aliud indigenti largitur, sed et qui inimicum diligit, et qui lugenti affectum compassionis et consolationis impertit, aut in quibusdam necessitatibus consilium adhibet, eleemosynam procul dubio facit. Nam et doctrinae bonum eleemosyna est, et misericordia carnali eminentior est.
13 Quicunque non egens poscit, etiam si indigentem se simulet, ex toto illi corde commisereri oportet. Et licet ille fortasse falsam indigentis speciem praeferat, is tamen qui simpliciter impertit fructum misericordiae non amittit.
14 [

14. Alii, quantumvis quisque . . . . potest praetendere. AREV.

]
Quamvis quisque sit egens, nullus tamen unde tribuat indigenti, excusationem inopiae potest obtendere, quando ex praecepto Salvatoris etiam calicem aquae frigidae praecipiamur indigenti praebere [Matth. 10, 42]. Nam si aliud non habentes, idipsum benigne tribuamus, mercedem procul dubio non amittimus. Caeterum si amplius possumus, et egestatem simulando minus largimur, non egentem, sed Deum fallimus, cui conscientiam nostram abscondere non possumus.
15 [

15. Augustin., homil. 6, tom. X, Duae sunt eleemosynae, una cordis, alia pecuniae; eleemosyna cordis est dimittere ei a quo laesus. LOAISA.

]
Duae sunt eleemosynae: una corporalis, egenti dare quidquid potueris; altera spiritualis, dimittere ei a quo laesus exstiteris. Harum prima adhibenda est miseris, secunda malis. Erit ergo quod semper impertias, etsi non pecuniam, saltem gratiam.
16 [

16. Gregor., past. Cur., part. III, 6, 22. LOAISA.

]
Non est eleemosyna cum murmuratione praebenda, ne, comitante tristitia, merces pereat dispensata. Tunc autem bene tribuitur, quando cum mentis hilaritate praebetur. Unde et Apostolus: Hilarem, inquit, datorem diligit Deus [II Cor. 9, 7]. Metuendum est itaque ne pauper aut cum taedio nostra oblata suscipiat, aut ne omnino praetermissus moerens tristisque recedat.
17 [

17. Gregor., ubi supr. LOAISA.

Ibid. In Vulgata Edit., Eccl. XXXIV: Qui offert sacrificium ex substantia pauperum, quasi qui victimat filium in conspectu patris. Divus Gregor., lib. past. Curae, part. III, cap. 22, aliter affert hoc testimonium: Qui immolat, inquit, sacrificium de substantia pauperis, quasi qui, etc. Isidorus itaque pro de substantia pauperum, dixit de rapina pauperum. Quod unde hauserit dubium est. Graece sane legitur χρημάτων πενήτων, id est, ex divitiis, sive facultatibus pauperum. LOAISA.

Ibid. De rapina pauperum. Apud Sabatierium, loc. cit., Eccli. XXXIV, 24, nulla est varietas a Vulgata, ex substantia pauperum, cui congruit auctor Specul inter append. sancti Augustini. AREV.

]
De rapinis alienis eleemosynam facere non est officium miserationis, sed emolumentum sceleris. Unde et Salomon: Qui offert, inquit, sacrificium de rapina pauperum, tanquam si quis victimet filium in conspectu patris sui [Eccli. 34, 24]. Qui enim iniuste tollit, iuste nunquam distribuit, nec bene alteri praebet quod ab alio male extorquet.
18 Magnum scelus est res pauperum praestare divitibus, et de sumptibus inopum acquirere favores potentum; arenti terrae aquam tollere, et flumina, quae non indigent, irrigare.
19 [

19. Gregor., ubi supr. LOAISA.

Ibid. Ita plerique libri; unus, gratiae; Tolet., Goth., gelatiae, quam quidem vocem nos alibi legisse non meminimus, nisi quod lib. XIII Etymologiar. idem, glaci, quasi gelaciem, aut gelaquiem, hoc est, gelatam aquam dictam voluit. Quid, si galatiae, ex quo vox nostra gala abscisa sit? Videndum etiam quid sit in gloss. Callatiae ἀναιδεῖς, αἰσχρὸς ἀπὸ τοὺ δερμαίνεσθαι. LOAISA.

Ibid. Comparata. Al., comparati. AREV.

]
Nonnunquam largitas divitum prodiga, non ad utilitatem, sed ad elationem effunditur: comparata hypocritis, qui non ad aedificationem docent audientium sed ad suae gloriae exaggerandum cothurnum.
20 Reprehensibilis est superflua effusio largitatis. Nam qui modum servat avarus nulli est, sed omnibus largus est.
21 Dispensator non debet esse prodigus, sed discretus; largiri enim debet quantum oportet, ut, tenendo mensuram in uno, sufficiat plurimis.
Isidorus HOME

bnf6413.354 csg228.262

Isidorus, Sententiae, 3, LIX. De amatoribus mundi. <<<     >>> LXI. De brevitate vitae.
monumenta.ch > Isidorus > 11 > 24 > 42 > 2 > 17 > 27 > 57 > 62 > 25 > 61 > 23 > 14 > 5 > 1 > 12 > 56 > 31 > 54 > 1 > 29 > 13 > 26 > 50 > 39 > 1 > 19 > 4 > 58 > 10 > 2 > 7 > 38 > 6 > 9 > 6 > 18 > 28 > 59 > 2 > 43 > 55 > 6 > 9 > 3 > 8 > 22 > 49 > 16 > 8 > 34 > 60