| 1 | [ CAP. LIX. N. 1. Ex Gregor., lib. Moral. I, cap. 4, et XXXI, cap. 10. LOAISA. ] Mundi amatores non solum ex eo rei sunt quod infima pro summis appetunt, verum etiam et miseri per hoc, quod gravi aerumna ad ipsa desiderata pertingunt. |
| 2 | Gravius torquetur impius mundi exaggerando commoda, quam iustus tolerando adversa. Qui enim bona mundi diligit, velit, nolit, timoris et doloris poenae succumbit. Quique plusquam oportet res transitorias diligunt, maiorem sibi ingerunt dolorem res ablatae quam amorem parturiebant possessae. Cum gravi enim dolore amittuntur quae cum magno amore habentur. Minus autem carendo dolemus quae minus possidendo diligimus. |
| 3 | Sciant saeculi lucra sectantes quantum sint vana vel adversa quae diligunt, quae etiam nec in hoc saeculo sine contritione gravi conquirunt, et pro quibus in futuro supplicio poenas dabunt. |
| 4 | [ 4. Greg., lib. Moral. XI, c. 7. LOAISA. Ibid. Qui non reversatur. In Vulgata, qui non reservatur. AREV. ] His qui in voluntate saecularium desideriorum persistunt, bene per testimonium prophetae dicitur: Factus est Ephraim panis subcinericius, qui non reversatur [Ose |
| 5 | [ 5. Idem, lib. V Moral., c. 2. LOAISA. ] Multis mortuus est mundus, ipsi tamen vicissim mundo mortui non sunt. Bona enim saeculi diligunt, et tamen ipsa, quae diligunt, minime consequuntur; in utroque vacui, quia et futura perdunt, et praesentia non acquirunt. |
| 6 | [ 6. Ex eod. lib. Moral. XXXIV, cap. 2, in illud Iob: Facies eorum praecedet egestas; cap. XLI. LOAISA. Ibid. Alii Codd., abundant divites, male et praeter sententiam Isidori. Divus etiam Gregorius, unde haec transcripta sunt, lib. XXXIV Moral., cap. 2, ita habet: Unde et egestas eorum proprie dicitur, quia dum replentur vitiis, virtutum divitiis, vacuantur. LOAISA. Ibid. In nota Loaisae apud Grialium erat praecodet pro praecedet. Mox erat abundant divitiis, ut in textu. AREV. ] Egestas est electorum, quod peregrinantur a bonis sempiternis, et in hoc exsilio diutius remorantur. Egestas est reproborum, quod abundant divitiis, et virtutibus vacuantur, seque esse inopes nesciunt. Quod probatur per Apocalypsim Ioannis, qui contra huius mundi amatores sic ait: Dicis quod dives sum, et locuples, et nullius egeo; et nescis quia tu es miser, et miserabilis, et pauper, et caecus, et nudus [Apoc. |
| 7 | [ 7. Tota haec sententia cum sequenti ex Gregor., ex lib. Moral. XXXIII, cap. 4, ubi calamum, vel arundinem, nitorem gloriae temporalis significare demonstrat. LOAISA. ] Gloriae temporalis sequaces, etsi nitidi sunt foris fulgore potentiae, interius tamen vacui sunt elatione superbiae; sicuti calami exterius quidem nitent, sed interius vacuantur. |
| 8 | Ob hoc reprobi exterius, ut calami, nitidi; interius vacui. Electi vero exterius, quasi arborum cortices, foedi; interius vero solidi. |
| 9 | [ 9. Alii, cultus saecularis compositus. AREV. ] Qui pretioso cultu incedunt, audiant prophetam, quemadmodum detestatur eorum corporalia ornamenta, et quos successus habeat cultus compositus et ornatus, hoc est, pro suavi odore fetorem, et pro zona funiculum [Isai. |
| 10 | [ 10. Alii, quanto enim quisque potentia maior est, tanto magis liber est ad peccandum. AREV. ] Legant prophetam divites, quorum spes opulentia est, et audiant eum dicentem: Vae qui opulenti estis [Amos |
| 11 | [ 11. Et quod homines sunt. Sensus videtur exigere quod boni sunt; vel, et quod sancti sunt. AREV. ] Plus venerantur homines in hoc saeculo pro temporali potentia, quam pro reverentia sanctitatis. Suspiciunt enim quod magis sunt divites, et quod homines sunt, omnino despiciunt. |
| 12 | [ 12. Greg., lib. Moral. X, c. 28. LOAISA. Ibid. Greg., ibid.: Non est census in crimine, sed affectus. LOAISA. ] Sunt quidam iusti, qui sine laesione cuiusquam suis rebus utuntur. Item sunt quidam divites humiles, quos non inflat superbia rerum, veluti plerique fuerunt sancti Veteris Testamenti, qui et affluebant divitiis, et tamen humilitate pollebant. At contra quosdam superbos divites rerum copia facit elatos, quorum non sunt opes in vitio, sed voluntas. Nam crimen in rebus non est, sed in usu agentis. |
| 13 | [ 13. Gregor., ibid. LOAISA. ] Est et elatio pauperum, quos nec divitiae elevant, et voluntas sola in eis superba est. His etsi opes desunt, propter mentis tamen tumorem plusquam superbi divites condemnantur. |
| 14 | Securus vult esse dives, pauper esse non vult. Sed quomodo erit dives quietus, quem suis stimulis res ipsae, ne careantur, semper faciunt inquietum? Et ideo eligit cupiditas inquietum esse, et timidum divitem, quam securum pauco sumptu contentum esse et pauperem. |
| 15 | Bonis bene utuntur qui divitiis sibi concessis in rebus salutaribus pertruuntur. Bonis male utuntur qui aut iuste pro temporali lucro iudicant, aut aliquid boni pro vanae gloriae appetitu faciunt. Malis male utuntur qui noxias cogitationes operibus pravis perficiunt. Bene malis utuntur qui luxuriam carnis coniugali honestate praestringunt. Sed sicut malo bene uti bonum est, sic bono bene uti melius est. Et sicut bono male uti malum est, sic malo male uti pessimum est. |