| 1 | [ CAP. LVIII. N. 1. Gregor., lib. XXXI Moral., cap. 23. LOAISA. ] Iustus in adversis probari se cognoscat, non deiici. |
| 2 | [ 2. Idem, lib. Moral. V. cap. 1. LOAISA. ] Viri sancti plus formidant prospera quam adversa, quia Dei servos prospera deiiciunt, adversa vero erudiunt. Ideoque sancti viri constantia ita portare debet adversa, ut frangi non queat. |
| 3 | [ 3. Idem, lib. XX Moral., c. 21. LOAISA. ] Tunc magis sunt Dei oculi super iustos, quando eos affligi ab iniquis providentia superna permittit. Nam tunc eis gaudia disponuntur aeterna, quando praesenti tribulatione probantur. |
| 4 | [ 4. Aquae significatio multiplex est in divinis litteris, ut constat ex Gregor. lib. Moral. XIX, cap. 4, unde desumpta est haec sententia, ad illud Iob XXIX: Et aquis appendit mensuras. Aqua, inquit, in Scriptura sacra aliquando Spiritum sanctum, aliquando scientiam sacram, aliquando scientiam pravam, aliquando tribulationem, aliquando defluentes populos, aliquando mentes bonorum, fidei praedicamenta sequentium designare solet. August., cap. 62, in prima canonica Ioannis, homil. 6: Nonne aquae multa significant? quibusdam locis Spiritum sanctum, etc. Et libro diversarum quaestionum ad Oros., q. 51, significatur praeter alia nomine aquae omnis potus; ipse, quaest. in Exod. et lib. locutionum Exodi. LOAISA. ] Omnes vitae huius tribulationes aquis comparantur praetereuntibus; propterea, quia si quid in hac vita tribulationis acciderit, non stat, sed celeriter transit. |
| 5 | Qui vitae futurae praemia diligenter excogitat, mala omnia vitae praesentis aequanimiter portat, quoniam ex illius dulcedine huius amaritudinem temperat, et ex aeterniate illius brevitatem huius despicit transitoriam. |
| 6 | Gravari diverso malo temporali pro utilitate eorum est, quod vitae istius mala perferunt, quia cum dolore gravantur, cupiditatis, et luxuriae, vitiorumque caeterorum mala non appetunt. |
| 7 | Plus prodesse saluti tentationes saeculi quam prosperitates (constat), nam ex prosperitate in deterius itur, ex tentationis dolore in melius proficitur. |
| 8 | Unusquisque ad tentationem animum praeparare debet [Eccli. |
| 9 | Sapientis est contra omnia adversa ante meditari; nec inveniri casus debet, quem non consilia eius praeveniant. |