monumenta.ch > Isidorus > 11 > 24 > 42 > 2 > 17 > 27 > 57
Isidorus, Sententiae, 3, LVI. De causidicis. <<<     >>> LVIII. De tribulatione iustorum.

Isidorus, Sententiae, 3, CAPUT LVII. De oppressoribus pauperum.

1 Pauperum oppressores tunc se sciant graviori dignos sententia, quando praevaluerint his quibus nocere voluerint. Nam tanto atrocius futuro supplicio condemnandi sunt, quanto hic fortius contra miserorum vitam invaluerint.
2 [

CAP. LVII. N. 2. Alii cum Vulgata: Et nescies ortum eius; et irruet, etc. AREV.

]
Audiant iudices, et qui praesunt populis, quia pro temporalibus molestiis, quas plebibus ingerunt, aeterno incendio cremabuntur, testante Domino per Isaiam prophetam: «Iratus, inquit, sum super populum meum, et dedi eos in manu tua; non posuisti eis misericordiam, sed aggravasti iugum tuum valde. Descende in pulvere, sede, tace et intra in tenebras. Veniet super te malum, et nescies; et irruet super te calamitas quam non poteris expiare. Veniet super te repente miseria quam nescis» [Isai. 47, 5].
3 [

3. Gregor., lib. XX Moral., cap. 21. LOAISA.

]
Magis mala facientibus quam mala patientibus dolere debemus. Illi enim prava faciendo in malum proficiunt; isti patiendo a malo corriguntur. Deus autem per malas voluntates aliorum in aliis multa operatur bona.
4 Malignantium hominum voluntas nequaquam potest impleri, nisi Deus dederit potestatem. Nam dum homines, Deo permittente, malum quod concupiscunt perficiunt, ipse dicitur facere qui permittit. Inde est quod scriptum est per prophetam: Si erit malum quod Dominus non fecit. Verumtamen quod iniqui mala ex voluntate quaerunt, idcirco Deus perficiendi dat potestatem per suam bonam voluntatem, quia de nostro malo ipse multa bona operatur.
5 Quidam, cum Dei voluntati resistunt, nescientes Dei consilium faciunt; quo noveris sic Deo subiecta esse omnia, ut et ipsi qui eius dispositioni adversantur eius impleant voluntatem.
6 Propterea in hac vita boni iudicantur a malis, ut iterum in illa vita mali iudicentur a bonis; sive ut etiam sit hic bonis temporalis afflictio, et illic aeterna remuneratio.
7 Idcirco sunt necessarii mali, ut quoties boni offundunt, flagellentur ab illis. Hinc est quod Assur virgam furoris sui testatur Dominus [Isai. 10, 5, 7]; sed quoties ita fit, de Dei indignatione procedit, ut Deus per illos in eos saeviat quos flagellando emendare desiderat. Sed ille iustissima voluntate, illi vero saepe crudeli intentione, sicut per Prophetam de eodem Assur dicitur: Ipse autem non sic arbitratur, sed ad conterendum paratum est cor eius.
8 Atrocem super eos divinum furorem venturum, qui existunt persecutores et violenti fidelibus. Consolando enim per prophetam Deus suos, ita iudicare promittit adversarios: Eos, inquit, qui iudicaverunt te, ego iudicabo; et cibabo hostes tuos carnibus suis, et quasi a musto, sanguine suo inebriabuntur. [Isai. 49, 25, 26].
9 [

9. Ita nonnulli Mss. Moribus uterque Goth. et vet. Ed. LOAISA.

]
Habet aliquem usum et malorum iniquitas, quod electos Dei suis morsibus laniant, ac per hoc vita impiorum sibi deperit; iustorum autem non perit, sed proficit, dum eos mali per tribulationis exercitium ad praesentem odiendam vitam et futuram desiderandam erudiunt.
10 [

10. Greg., lib. XXVI Moral., c. 9. LOAISA.

]
Interdum enim prodest perversorum pravitas utilitati iustorum, dum eos malitia sua erudiunt et ad regna coelorum requirenda molestia temporali impellunt. Probatur hoc exemplis Israeliticae plebis, quae tunc durius agebatur in Aegypto [Exod. 3], quando oportebat eam per Moysen ad terram repromissionis vocari, et ex malis quae in Aegypto patiebatur discedere, et ad promissam patriam festinare.
11 Iniqui, dum constantiam iusti in persecutionibus suis aspiciunt, mentis confusione tabescunt. Et dum adversa ostentant, nec vincunt, tandem de suae perversitatis insania confunduntur.
12 [

12. Alii, studium nocendi semper assumunt. AREV.

]
Stulti contra bonos studium semper assumunt, quibus dum prosperitas elucet, iactanter de suis meritis gloriantur, et bonorum atque iustorum afflictionibus detrahunt; dumque eis adversa contigerint, mox ad blasphemiam pusillanimitate animi convertuntur.
13 Quidam simplicium nescientes dispensationem Dei, in malorum profectibus scandalizantur, dicentes, iuxta prophetam: Quare via impiorum prosperatur, bene est omnibus qui praevaricantur et inique agunt [Ierem. 12, 1]? Qui ergo hoc dicunt, non mirentur quod pravorum hominum temporalem et caducam felicitatem aspiciunt; sed magis novissima eorum intendant, quanta illis post haec aeterna supplicia praeparentur, dicente propheta: Ducunt in bonis dies suos, et subito ad inferna descendunt. [Iob 21, 13].
Isidorus HOME

bnf6413.354 csg228.262

Isidorus, Sententiae, 3, LVI. De causidicis. <<<     >>> LVIII. De tribulatione iustorum.
monumenta.ch > Isidorus > 11 > 24 > 42 > 2 > 17 > 27 > 57