| 1 | Negotiorum forensium sectatores propter proximi dilectionem saeculare negotium deserere debent, aut certe, manente proximi charitate, negotium sequantur terrenum. Sed quia perrarum est ut inter iurgantes charitas maneat, postponenda est rei causatio, ut perseveret dilectio. |
| 2 | [ CAP. LVI. N. 2. Hieronym., in epist. ad Augustin. Sed incidit, inquit, tempus difficillimum, quando mihi tacere melius fuit quam loqui, ita ut studia nostra cessarent, et iuxta Appium canina exerceretur facundia. Et adversus Luciferianos: Proxime accidit ut quidam Luciferi sectator, cum alio Ecclesiae alumno odiosa loquacitate contendens, caninam facundiam exercuerit. Et Lactant. lib. VI, cap. 18: Sed quia ipse caninam illam facundiam (sicut Sallustius ab Appio dictum refert) exercuit, voluit quoque hominem canino more vivere, ut remorderet. Exstantque duo Sallustii fragmenta, in quibus hoc Appii de canina facundia dictum refertur. Prudentius quoque in Hamartigenia: Inde canina foro latrat facundia. LOAISA. Ibid. De canina eloquentia iam dixit Isidorus, in Exod. XIV, 9. A rabie canina rabulas dici Nonius existimat. Plura in hanc rem ex antiquis scriptoribus profert Becmanus, de Origin. Lat. ling., pag. 901, verbo Rabbi. AREV. ] Antiqui forensem eloquentiam caninam facundiam nuncupabant, eo quod causidici in certaminibus causarum, omissis quae agunt, veluti canes alterutrum sese lacerant, iurgiaque causarum ad iniurias suas commutant. |