| 1 | Et si mendacium gratis dicitur, quanto magis si venale quaeritur? Neque enim deerit multiplex conventus falsorum, si tantum praesentia sit nummorum. |
| 2 | Testis falsidicus tribus est personis obnoxius. Primum Deo, quem periurando contemnit; secundo iudici, quem mentiendo fallit; postremo innocenti quem falso testimonio laedit. |
| 3 | [ CAP. LV. N. 3. Advertit Vezzosius, hanc sententiam integram hoc loco a Margarino et Loaisa non poni. A Grialio quidem hoc eodem loco ponitur; a Margarino non multo post, scilicet post sententiam, num. 5. AREV. ] Unum pene crimen habent, et qui falsitatem promit, et qui supprimit veritatem, quia ille obesse vult, et iste prodesse non vult. Peior est testis qui laedit quam qui praestare non vult. Nam ille malignus est, iste inutilis. |
| 4 | Testibus falsis coniunctis tarde mendacii falsitas reperitur. Quod si separati fuerint, examine iudicantis cito manifestantur. Nam sicut in unitate pravorum grandis est fortitudo, ita in separatione maior infirmitas. |
| 5 | Fraudulentiae cito reprehenditur mendacium, falsidicorum enim testimonium sibi non convenit. |
| 6 | [ 6. Alii: Rebusque officiat, animo tamen nihil oberit: imo maximum lucrum confert, si impetitus aequanimiter tulerit. Erit autem, etc. AREV. ] Iniquus testis, quamvis sua falsitate corpori rebusque impediat, animo tamen nihil damni conferet. Erit autem ille apud Deum condemnatus, qui adversus innocentem falsum testimonium vel dicit, vel dicentibus credit. Nam non solum ille reus est, qui falsum de alio profert, sed et is qui cito aurem criminibus praebet. |
| 7 | Qui metu potestatis veritatem occultat, eiusdem veritatis iracundiam sibi coelitus provocat, quia plus pertimescit hominem quam divinam trepidat indignationem. Beatus cuius testimonio innocens ab scelere obiecto purgatur; impius, cuius proditione etiam iniquus perimitur. Neque enim decet Christianum morti obnoxium prodere, et ad effundendum sanguinem infelicium vocem testificationis praebere. Sermo enim iusti hominis tantum ad ministerium debet esse salutis; ira enim indignationis et tribulationis, et immissiones per angelos malos. |