| 1 | Qui recte iudicat, et praemium inde remunerationis exspectat, fraudem in Deum perpetrat, quia iustitiam, quam gratis impertiri debuit, acceptione pecuniae vendit. |
| 2 | [ CAP. LIV. N. 2. Amor praemii. Al., amor pecuniae. AREV. ] Bonis male utuntur qui iuste pro temporali lucro iudicant. Tales quippe ad veritatem non iustitiae defensio, sed amor praemii provocat. Quibus si spes nummi subtrahitur, confestim a iustitiae defensione recedunt. |
| 3 | Acceptio munerum praevaricatio veritatis est. Unde et pro iusto dicitur: Qui excutit manus suas ab omni munere, iste in excelsis habitat [Isai. |
| 4 | [ 4. Grat., 11, q. 3, et Burchar., lib. XVI, cap. 28. LOAISA. ] Dives muneribus cito corrumpit iudicem. Pauper autem, dum non habet quod offerat, non solum audiri contemnitur, sed etiam contra veritatem opprimitur. |
| 5 | Cito violatur auro iustitia, nullamque reus pertimescit culpam, quam redimere nummis existimat. Plus enim obtinet mentem censoris amor lucri quam aequitas iudicii. |
| 6 | [ 6. Ex Gregor. Homil. 4 in Evang. LOAISA. ] Tres sunt munerum acceptiones, quibus contra iustitiam humana vanitas militat, id est favor amicitiarum, adulatio laudis et corporalis acceptio muneris. Facilius autem pervertitur animus rei corporeae munere quam gratiae laudisque favore. |
| 7 | [ 7. Alii adversa pro adversari, et complacere pro praestare; sed bene est praestare, pro prodesse, ut alibi etiam in notis ad hoc opus dictum. AREV. ] Quatuor modis pervertitur humanum iudicium, timore, cupiditate, odio et amore. Timore, dum metu potestatis alicuius veritatem loqui pavescimus. Cupiditate, dum praemio muneris alicuius corrumpimur. Odio, dum contra quemlibet adversari molimur. Amore, dum amico vel propinquis praestare contendimus. His enim quatuor causis saepe aequitas violatur, saepe innocentia laeditur. |