| 1 | Ad delictum pertinet principum, qui pravos iudices contra voluntatem Dei populis fidelibus praeferunt. Nam sicut populi delictum est quando principes mali sunt, sic principis est peccatum quando iudices iniqui existunt. |
| 2 | [ CAP. LII. N. 2. Qui non infirmat. Alii omittunt qui. Grialius in utroque meo exemplari quem, quod mendum puto. AREV. ] Bonus iudex sicut nocere civibus nescit, ita prodesse omnibus debet. Aliis enim praestat censuram iustitiae, aliis bonitatem. Iudicia sine personarum acceptione suscipit, qui non infirmat iustitiam avaritiae flamma, nec studet auferre alteri quod cupiat sibi. |
| 3 | Boni iudices iustitiam ad solam obtinendam salutem aeternam suscipiunt, nec eam muneribus acceptis distribuunt, ut dum de iusto iudicio temporalia lucra non appetunt, praemio aeterno ditentur. |
| 4 | Omnis qui recte iudicat stateram in manu gestat, et in utroque penso iustitiam et misericordiam portat. Sed per iustitiam reddit peccati sententiam, per misericordiam peccantis temperat poenam, ut iusto libramine quaedam per aequitatem corrigat, quaedam vero per miserationem indulgeat. |
| 5 | Qui Dei iudicia oculis suis proponit, semper timens, tremensque in omni negotio reformidat, ne, de iustitiae tramite devians, cadat; et unde non iustificatur, inde potius condemnetur. |
| 6 | Neminem stultorum vel improborum oportet iudicem esse. Nam stultus per ignaviam ignorat iustitiam; improbus per cupiditatem corrumpit ipsam quam didicit veritatem. |
| 7 | Gravius lacerantur pauperes a pravis iudicibus quam a cruentissimis hostibus. Nullus enim praedo tam cupidus in alienis quam iudex iniquus in suis. |
| 8 | Latrones inaccessis faucibus ac latebrosis latentes, insidias ponunt, isti palam rapacitatis avaritia saeviunt. |
| 9 | Hostes in alienorum tantum sanguinem intendunt; iudices, quasi crudelissimi carnifices civium, oppressione sua subiectorum vitam exstinguunt. Qui enim destruant multi sunt, rari sunt autem qui populos legum moderamine regant. |
| 10 | [ 10. Scyllae rapacitatem, cui rapaces iudices ille, quisquis est, comparat, Virgil., VI Eclog., verbis indicat: Candida succinctam latrantibus inguina monstris Dulichias vexasse rates, et gurgite in alto Ah! timidos nautas canibus lacerasse marinis. Vide Servium, in eo loco, de duplici Scylla, et Virgilium ipsum, de Cyri ad Messalam et Fulgentium, III Mythologicis. LOAISA. Ibid. Corrupta erat nota Loaisae in utroque meo exemplari Grialii, cui rapaces iudicium ille quisquis est. AREV. ] Plerumque et boni iudices sunt, sed ministros rapaces habent. Horum figura, ut ait quidam, tanquam Scylla pingitur atque describitur: ipsa quidem humana specie, sed capitibus caninis accincta et circumdata. Non aliter quibusdam potestatibus accidit ut ipsorum humanitatem immanitas iniquorum sociorum perturbet. |
| 11 | [ 11. Alii, in discussione causarum. AREV. ] Saepe iudices pravi cupiditatis causa aut differunt, aut pervertunt iudicia; nec finiunt coepta partium negotia, quousque marsupia eorum qui causantur, exhauriant. Quando enim iudicant, non causam, sed dona considerant; et sicut negligentes sunt in discussione causantium, sic eorum damno solliciti sunt. |
| 12 | [ 12. Locus est Sophoniae III: Iudices eius lupi, vespere non relinquebant in mane. Atque ita legunt Mss. LOAISA. ] Iudices pravi, iuxta prophetae verbum, quasi lupi vespere, non relinquunt in mane [Soph. |
| 13 | [ 13. Sed asserunt. Editio vetus, sed afferunt. Utrumque obscurum. AREV. ] Verbosi iudices, et elati, ut sapientes videantur, non discutiunt causas, sed asserunt; sicque conturbant iudicii ordinem, dum, non suo contenti officio, aliena praesumunt. |
| 14 | Quidam, dum iudicare incipiunt, irascuntur, ipsamque iudicii sententiam in insaniam vertunt. De quibus recte per prophetam dicitur: Qui convertunt in furorem iudicium. Qui enim iratus iudicat, in furorem iudicium mutat, et ante profert sententiam, quam agnoscat. |
| 15 | Furor in iudice investigationem veri non valet attingere, quia mens eius turbata furore ab scrutatione alienatur iustitiae. |
| 16 | Iracundus iudex iudicii examen plene contueri non valet, quia caligine furoris non videt. Qui autem repulso furore discutit, facilius ad contuendam veritatem mentis serenitate consurgit, et sine ulla perturbatione ad aequitatis intelligentiam pervenit. |