monumenta.ch > Iustinus > 5 > 119 > 1 > 8 > 107 > 5 > 9 > F > 4 > 4 > 4 > 30 > 3 > 7 > 1 > 7 > 4 > 5 > 18 > 7 > 106 > 8 > 5 > 117 > 4 > 3 > 7 > 3 > 6 > 4 > 3 > 3 > 5 > 18 > 20 > 116 > 4 > 102 > 3 > 1 > 7 > 109 > 104 > 3 > 5 > 108 > 2 > 32 > 4 > 3 > 5 > 6 > 21 > 9 > 105 > 4 > 115 > 2 > 7 > 21 > 8 > 3 > 18 > 15 > 11 > 113 > 3 > 51
Isidorus, Sententiae, 3, L. De patientia principum. <<<     >>> LII. De Iudicibus.

Isidorus, Sententiae, 3, CAPUT LI. Quod principes legibus teneantur.

1 [

CAP. LI. N. 1. Apud Grat., d. 9, cap. Iustum est. LOAISA.

Ibid. Multa Goldastus in hanc sententiam congerit, quae minime necesse est repetere. Pro obtemperare, aliqui Mss. et Gratianus, teneri. AREV.

]
Iustum est principem legibus obtemperare suis. Tunc enim iura sua ab omnibus custodienda existimet, quando et ipse illis reverentiam praebet.
2 [

2. Ita apud Gratian., d. 9, cap. Iustum est, in decreto Gregoriano recens correcto: Nec in se convenit posse damnare iura quae in subiectis constituunt. LOAISA.

Ibid. Pro damnare, alii frustrare. Goldastus legit et distinguit, constituunt, iustum est. Est enim vocis eorum auctoritas. Nihil mutaverim. AREV.

]
Principes legibus teneri suis, neque in se posse damnare iura quae in subiectis constituunt. Iusta est enim vocis eorum auctoritas, si, quod populis prohibent, sibi licere non patiantur.
3 [

3. Etiam hoc argumentum copiose pertractat Goldastus et hoc loco, et in not. ad Valerianum. Videndum decretum Gratiani, dist. 96, cap. 6. AREV.

]
Sub religionis disciplina saeculi potestates subiectae sunt; et quamvis culmine regni sunt praediti, vinculo tamen fidei tenentur astricti, ut et fidem Christi suis legibus praedicent, et ipsam fidei praedicationem moribus bonis conservent.
4 [

4. In c. Principes, 23, q. 5. Concil. Paris. I, cap. 2, et Aquisgr., part. III, cap. 1. LOAISA.

Ibid. Inscriptio apud Gratianum: Quod sacerdotes efficere docendo non valent, disciplinae terrore potestas extorqueat. Advertit Goldastus non bene in nonnullis Gratiani Editionibus legi in ecclesia pro intra Ecclesiam, quod confirmat ex textu 23, q. 8, c, Convenior, ubi ait sanctus Ambrosius: Imperator enim intra Ecclesiam est. Toti huic sententiae congruit concilium Matisconense II. Convenit ergo ut, iustitiae et aequitatis in omnibus vigore servato, distringat legalis ultio iudicum quos non corrigit canonica praedicatio sacerdotum, etc. Pro imperet, nonnulli legunt impleat Goldastus mavult impetret. AREV.

]
Principes saeculi nonnunquam intra Ecclesiam potestatis adeptae culmina tenent, ut per eamdem potestatem disciplinam ecclesiasticam muniant. Caeterum intra Ecclesiam potestates necessariae non essent, nisi ut, quod non praevalet sacerdos efficere per doctrinae sermonem, potestas hoc imperet per disciplinae terrorem.
5 [

5. Apud Gratianum, dict. cap. Principes, ubi in decreto correcto legitur et ut venerationem mereatur. Quam lectionem in scholiis ex concilio Parisiensi sub Ludovico et Lotario, lib. II, cap. 2, Codices Gothi perantiqui habent, ut venerationem mereatur, virtute potestatis impertiat. LOAISA.

Ibid. Pro humilitas, Gratianus cum nonnullis Mss. utilitas. Paulo post magna discrepantia Codicum est. Alii, et ut reverentiam mereatur, virtutem potestatibus impertiat. Concilium Parisiense, lib. II, cap. 2, et ut venerationem mereatur, virtutem potestas impertiat. Alii, et ut veneratione mereatur, virtute potestatis impertiatur. AREV.

]
Saepe per regnum terrenum coeleste regnum proficit, ut qui intra Ecclesiam positi contra fidem et disciplinam Ecclesiae agunt, rigore principum conterantur; ipsamque disciplinam, quam Ecclesiae humilitas exercere non praevalet, cervicibus superborum potestas principalis imponat; et ut venerationem mereatur, virtute potestatis impertiat.
6 [

6. Cognoscant principes, etc. Vide sanctum Augustinum, tract. 11, cap. 3, in Ioann.; sanctum Leonem, epist. 29, ad Pulcheriam Augustam; Gratianum, 23, q. 4, c. 35, et alios collectores canonum. Hic desinit opusculum de Praelatis, quod commentario suo illustrandum Goldastus suscepit. Caeterum verba quae ex Isidoro Gratianus sumpsit, contulit Berardus cum Isidori operibus, et descripsi in Isidorianis, cap. 32, et nominatim quod attinet ad libros Sententiarum, a num. 16. AREV.

]
Cognoscant principes saeculi Deo debere se rationem reddere propter Ecclesiam, quam a Christo tuendam suscipiunt. Nam sive augeatur pax et disciplina Ecclesiae per fideles principes, sive solvatur, ille ab eis rationem exiget, qui eorum potestati suam Ecclesiam credidit.
Isidorus HOME

bnf6413.349 csg228.262

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik