| 1 | [ CAP. XLVIII. N. 1. Ex Gregor., lib. Moral. XXIV, cap. 30. Paulus, I Thess. II, sic inquit: Non quaerentes ab hominibus gloriam, neque a vobis, neque ab aliis, cum possemus oneri esse, ut Christi apostoli, sed facti sumus in medio vestrum parvuli. Qui locus etiam a Gregor. eodem modo interpretatur lib. Moral. XXIV, cap. 30. Legitur vero in Goth. Salm. quod decebat. Itemque in aliis Mss. Quod licebat, in Excusis. LOAISA. Ibid. Hoc loco incipit opusculum De praelatis, quod Goldastus notis suis plerumque eruditis, interdum acatholicis prosecutus fuit, ut iam dixi. Quaedam e notis seligam, quae ad rem facere possint. Observat primo loco praelatos hic non esse praefectos Ecclesiarum, sed principes, ut vocant, saeculares, uti apud eumdem Isidorum in libro de Contemptu mundi, versus finem, caput inscribitur De praelatione, et in altero Synonymorum De praelatis ac subditis. Voces praesul, praepositus, praelatus, denotant cuiuslibet rei praefectum; sed usus iam obtinuit ut ad praefecturas ecclesiasticas referantur. Sententia prima illustrari potest ex Synonymis Isidori, cap. ultim., cap. 33 et 42 huius lib. III, ex concilio Aquisgranensi I, cap. 18 et 21, Tertulliano in libro de Idololatria, Cicerone et aliis. Pro innotescat, Goldastus in suo Ms. legebat innotescatur, quod re vera Isidorianum videtur. Nam et apud Braulionem, et apud Isidorum, occurrit innotesco active. In eodem Ms. sic erat: Qui datam sibi potestatem nec ad hoc usus est quod decebat, sed dum possit utere licita abnuit. Corrigebat Goldastus, posset uti re licita, abnuit. Isidorus saepe adhibet utor cum accusativo; atque adeo posset distingui, posset uti licita, abnuit; hoc est, uti rebus licitis. AREV. ] Vir iustus aut omni potestate saeculari exuitur, aut si aliqua cingitur, non sub illa curvatur, ut superbus tumeat, sed eam sibi subiicit, ut humilior innotescat. Probatur autem hoc apostolico exemplo, qui data sibi potestate, etiam nec ad hoc usus est quod decebat, sed, dum posset uti, licita abnuit, seseque ut parvulum in medio eorum quibus praeerat ostendit [I Thess. |
| 2 | [ 2. Codex Goldasti, qui ad potiendis honoribus, specie quadam soloecismi, ut § 3 Instit. de lege Aquilia, ad exercitandis militibus, ex veteribus libris, teste Cuiacio. Pro invenitur Eglinus corrigit invenietur. Rem explicat Isidorus, in Synonymis, versus finem lib. II, sub titulis De praelatis ac subditis, et Qualiter se quisque habere debeat in honoribus. In tantoque . . . quanto est hellenismus, positivus pro comparativo. AREV. ] Qui in appetendis honoribus saeculi aut prosperitatibus mundi instanti desudat labore, et hic et in futuro vacuus invenitur a requie; tantoque sarcinis peccatorum gravatur, quanto a bonis operibus existit alienus. |
| 3 | [ 3. Est apud Gregor., lib. XXXIII Moral., cap. 19, et affertur d. 13, cap. Nervi. Et ibi non est supereminet, sed omne quod hic eminet. LOAISA. Ibid. Quanto quisque, etc. Vide Etymolog. lib. IX, cap. 3. Versus cuiusdam poetae laudatur: Tu si animo regeris, rex es; si corpore, servus. AREV. ] Quanto quisque amplius saecularis honoris dignitate sublimatur, tanto gravius curarum ponderibus aggravatur; eisque magis mente et cogitatione subiicitur, quibus sublimitatis gradu praeponitur. Nam, ut quidam Patrum ait: Omne quod supereminet plus moeroribus afficitur quam honoribus gaudet. |
| 4 | [ 4. Ms. Goldasti, tanto infelicioribus vitiis premitur, quo nihil elegantius, nihil venustius dicit Goldastus; infelix agendi notione, quod infelicem reddat. AREV. ] Quanto quisque curis mundi maioribus occupatur, tanto facilius vitiis premitur. Si enim vix valet peccata animus devitare quietus, quanto minus occupatione saeculari devinctus? |
| 5 | [ 5. Alii, quando a Deo donante est; vel quae a Deo data est. Goldastus rectius putat cum suo ms., non ut timore malum committat. Nihil peius quam per potestatem peccandi libertatem habere. Corrigit locum Augustini apud Prosperum, in Sententiis, nihil est infelicius felicitate peccandi, pro felicitate peccantium. AREV. ] Non statim utile est omne potestatis insigne, sed tunc vere est utile, si bene geratur. Tunc autem bene geritur, quando subiectis prodest, quibus terreno honore praefertur. Potestas bona est, quae a Deo donante est, ut malum timore coerceat, non ut temere malum committat. Nihil autem peius quam per potestatem peccandi libertatem habere; nihilque infelicius male agendi facultate. |
| 6 | [ 6. Qui intra saeculum, etc. Vide Isaiam, LX, 3, et Apocalypsin, XXI, 24. Sententiam eamdem illustrat sanctus Bernardus, epist. 206 ad reginam Hierosolymorum. In nonnullis Editis erat lapillorumque nitorem. Goldastus praefert nostram lectionem cum suo Ms. et concilio Parisiensi, lib. II, cap. 1, et Aquisgranensi sub Ludovico Pio. AREV. ] Qui intra saeculum bene temporaliter imperat, sine fine in perpetuum regnat; et de gloria saeculi huius ad aeternam transmeat gloriam. Qui vero prave regnum exercent, post vestem fulgentem et lumina lapillorum, nudi et miseri ad inferna torquendi descendunt. |
| 7 | [ 7. Hinc illud Petri I, II, et Lucae, XIX. Euge, bone serve, quia in modico fuisti fidelis, eris potestatem habens super decem civitates: parabolas etiam quae sunt de regibus, de iustis fere hominibus interpretatur Greg., lib. Moral. XI, cap. 9, exponens illud Iob XII: Balteum regum dissolvit; qui membrorum suorum motus bene regere sciunt, non immerito reges vocantur. LOAISA. Ibid. Recte enim. Hoc Augustin. in psalm. LXXV pie explicat in illud: Terribili apud reges terrae. Esto rex terrae, inquit, et erit tibi terribilis Deus. Quomodo, inquies, ero rex terrae? Rege terram, et eris rex terrae. Noli ergo aviditate imperandi ponere tibi ante oculos provincias latissimas, qua tua regna diffundas: terram quam portas rege. Audi Apostolum regentem terram: «Non sic pugillor, quasi aerem verberans, sed castigo corpus meum, et in servitutem redigo.» LOAISA. Ibid. A recte agendo. Hoc etymon stoicum, et a philosophia petitum dicit Goldastus, non a grammatica; ac multos congerit scriptores, qui illud adoptarunt. Sententiam illustrant Salvianus lib. IV de Gubernat. Dei, sanctus Bernardus, in Sentent.; Nicolaus papa ad Michaelem imperatorem, et alii. Concilium Parisiense, lib. I, cap. 2, exhibet noverunt pacificare pro modificare noverunt. Goldastus melius putat modificare, quod pro moderari et regere posuit Cicero. AREV. ] Reges a recte agendo vocati sunt, ideoque recte faciendo regis nomen tenetur, peccando amittitur. Nam et viros sanctos proinde reges vocari in sacris eloquiis invenimus, eo quod recte agant, sensusque proprios bene regant, et motus resistentes sibi rationabili discretione componant. Recte enim illi reges vocantur, qui tam semetipsos, quam subiectos, bene regendo modificare noverunt. |
| 8 | [ 8. Posset legi per Ecclesiasticum; nam in hoc libro sunt laudata verba. Sed nihil mirandum si unus pro alio libro ab Isidoro nominetur, praesertim cum Ecclesiasticus et Ecclesiastes passim ab aliis quoque confundantur, quod unus eorum auctor Salomon a multis credatur. Caeterum Patres concilii Moguntini, sub Arnulpho, qui Isidorum prae manibus habebant, cap. 2, Ecclesiasticum, non Ecclesiasten, appellant. AREV. ] Quidam ipsum nomen regiminis ad immanitatem transvertunt crudelitatis; dumque ad culmen potestatis venerint, in apostasiam confestim labuntur, tantoque se tumore cordis extollunt, ut cunctos subditos in sui comparatione despiciant, eosque quibus praeesse contigit non agnoscant. Quibus congrue per Ecclesiastem dicitur: Ducem te constituerunt, noli extolli, sed esto illis quasi unus ex ipsis [Eccli. |
| 9 | [ 9. Quod secum, etc. Goldastus locum hunc manifesto corruptum asserit, atque inanem operam consumit, ut eum ad sanitatem revocet. Non enim ipse meliorem lectionem profert, scilicet, quod secum adfertant, deportare intendant. Pro, si ergo carebunt huius temporis gloria, alii habent, si ergo amissuri sunt huius temporis gloriam. AREV. ] Dum mundi reges sublimiores se caeteris sentiunt, mortales tamen se esse agnoscant; nec regni gloriam qua in saeculo sublimantur aspiciant, sed opus quod secum ad inferos deportent intendant. Si ergo carebunt huius temporis gloria, illa agant quae post finem sine fine possideant. |
| 10 | [ 10. De quibusdam potestatibus. Al., de quorumdam principatu. Verba Osee, sed non ex me, alii citant et non ex me, alii et non per me. Superfluum videri possit verbum inquit post addidit, Dabo. Sed huiusmodi species elocutionis alibi etiam occurrit et apud Latinos et apud Graecos scriptores, ut observat Goldastus. AREV. ] Dum Apostolus dicat: Non est potestas nisi a Deo [Rom. |
| 11 | [ 11. Disponitur. Collectores canonum addunt a Deo, uti etiam Isidorus supra, cap. 39 huius libri, num. 3. AREV. ] Reges quando boni sunt, muneris est Dei, quando vero mali, sceleris est populi. Secundum enim meritum plebium disponitur vita rectorum, testante Iob: Qui regnare facit hypocritam propter peccata populi [Iob |