| 1 | [ CAP. XLVII. N. 1. Gregor., lib. Moral. XXI, cap. 11, et August., lib. XIX de Civit. Dei. cap. 15. LOAISA. Ibid. Verba sancti Augustini ad hanc rem: Conditio . . . . servitutis iure intelligitur imposita peccatori. Et iterum: Nomen itaque istud (servitutis) culpa meruit, non natura. AREV. ] Propter peccatum primi hominis humano generi poena divinitus illata est servitutis, ita ut quibus aspicit non congruere libertatem, his misericordius irroget servitutem. Et licet peccatum humanae originis per baptismi gratiam cunctis fidelibus dimissum sit, tamen aequus Deus ideo discrevit hominibus vitam, alios servos constituens, alios dominos, ut licentia male agendi servorum potestate dominantium restringatur. Nam si omnes sine metu fuissent, quis esset qui a malis quempiam prohiberet? Inde et in gentibus principes, regesque electi sunt, ut terrore suo populos a malo coercerent, atque ad recte vivendum legibus subderent. |
| 2 | [ 2. Ita Goth. Salmant., et excusi libri. Confert consultum, alii Mss. LOAISA. Ibid. Goldastus, in not. ad cap. seq., n. 3, ita distinguendum monet hunc locum ex concilii Aquisgranensis prima Hadamarii Editione. AREV. ] Quantum attinet ad rationem, non est personarum acceptio apud Deum [Coloss. |
| 3 | Melior est subiecta servitus quam elata libertas. Multi enim inveniuntur Deo libere servientes sub dominis constituti flagitiosis, qui, etsi subiecti sunt illis corpore, praelati tamen sunt mente. |