monumenta.ch > Isidorus > 11 > 24 > 42 > 2 > 17 > 27 > 57 > 62 > 25 > 61 > 23 > 14 > 5 > 1 > 12 > 56 > 31 > 54 > 1 > 29 > 13 > 26 > 50 > 39 > 1 > 19 > 4 > 58 > 10 > 2 > 7 > 38 > 6 > 9 > 6 > 18 > 28 > 59 > 2 > 43 > 55 > 6 > 9 > 3 > 8 > 22 > 49 > 16 > 8 > 34 > 60 > 46
Isidorus, Sententiae, 3, XLV. De praebenda sacerdotali protectione in plebe. <<<     >>> XLVII. De subditis.

Isidorus, Sententiae, 3, CAPUT XLVI. De disciplina sacerdotum in his qui delinquunt.

1 [

CAP. XLVI. N. 1. Ezech. III, et ibi Gregor., homil. 11, et part. II Curae pastor., cap. 6. LOAISA.

]
Sacerdotes pro populorum iniquitate damnantur, si eos aut ignorantes non erudiant, aut peccantes non arguant, testante Domino per prophetam: Speculatorem dedi te domui Israel. Si non fueris locutus, ut se custodiat impius a via sua, ille in iniquitate sua morietur; sanguinem autem eius de manu tua requiram [Ezech. 3, 17]. Sic enim Heli sacerdos pro filiorum iniquitate damnatus est; et licet eos delinquentes admonuit, sed tamen non ut oportebat redarguit [I Reg. 2].
2 [

2. Ita Goth. Salm. et alii melioris notae, cui Scripturae et Hebraica veritas, et septuaginta interpretum Editio favet; robustum habet tamen Goth. Tolet. LOAISA.

Ibid. Alii cum Vulgata, robustum, et scies, et probabis viam eorum. AREV.

]
Sacerdotes exquirere debent peccata populorum, et sagaci sollicitudine unumquemque probare iuxta testimonium Domini ad Ieremiam loquentis: Probatorem, inquit, dedi te in populo meo robusto, ut scias probare vias eorum [Ierem. 6, 27].
3 Sacerdotes studio corrigendi facta perscrutari debent subiectorum, ut emendatos lucrifacere possint. Sicut autem peccatorem convenit argui, ita iustum non exulcerari.
4 Sacerdotes curam debent habere de his qui pereunt, ut eorum redargutione aut corrigantur a peccatis, aut, si incorrigibiles existunt, ab Ecclesia separentur.
5 Atrociter arguuntur qui, decipiendo peccantes, non solum non argunt pro peccato, sed etiam adulanter decipiunt, dicente propheta: Et erunt, qui beatificant populum istum, seducentes, et qui beatificantur, praecipitati [Isai. 9, 16].
6 Atrociter iterum arguuntur qui peccantem non recipiunt, sed despiciunt et spernunt, nec alterius delictum tanquam proprium ingemiscunt. De talibus per Isaiam Dominus comminans dicit: Qui dicunt: Recede a me, non appropinques mihi, quia immundus es: isti fumus erunt in furore meo, ignis ardens tota die [Isai. 65, 5]. Inde est quod et Apostolus omnibus omnia factus est [I Cor. 9, 22], non imitatione erroris, sed compassionis miseratione; scilicet, ut ita vitia aliena fleret, quemadmodum si tali et ipse implicaretur errore.
7 [

7. Alii, non accusatione commissi. AREV.

]
Boni pastores populi debent delicta deflere et totos se planctibus tradere, imitantes Ieremiam prophetam dicentem: Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum, et plorabo die ac nocte interfectos populi mei [Ierem. 9, 1]? Tanquam propria igitur delicta plebis peccata sacerdos flere debet, sed affectu compatiendi, non actione commissi.
8 Nonnulli praesules gregis quosdam pro peccato a communione eiiciunt, ut poeniteant, sed quali sorte vivere debeant, ad melius exhortando non visitant. Quibus congrue sermo divinus increpans comminatur: «Pastores, qui pascitis populum meum, vos dispersistis gregem meum, eiecistis, et non visitastis eos: ecce ego visitabo super vos malitiam studiorum vestrorum» [Ierem. 23, 2].
9 Bonorum studia sacerdotum multa diligentia etiam parva plebis facta perquirunt, ut dum in minimis subditorum peccatis se acerrimos praestant, de maioribus malis cautos sibi, subiectosque, ac sollicitos faciant.
10 Sicut medici morbos imminentes curandos suscipiunt, futuros vero, ne irrepant, medicinae obiecto quadam praescientia antecedunt, ita et doctores boni, sic ea quae male acta sunt resecant, ut ea quae admitti possunt, ne perpetrentur, doctrina succurrente praeveniant.
11 Qui blando sermone castigatus non corrigitur, acrius necesse est ut arguatur. Cum dolore enim abscindenda sunt quae leniter sanari non possunt.
12 Qui admonitus secrete de peccato, corrigi negligit, publice arguendus est, ut vulnus, quod occulte sanari nescit, manifeste debeat emendari.
13 [

13. Ex Gregor., lib. XII epistolarum Petro subd. Siciliae. LOAISA.

]
Manifesta peccata non sunt occulta correptione purganda. Palam enim sunt arguendi qui palam nocent, ut dum aperta obiurgatione sanantur, hi qui eos imitando deliquerunt corrigantur.
14 Dum unus corripitur, plurimi emendantur. Necesse est enim ut pro multorum salvatione unus condemnetur, quam per unius licentiam multi periclitentur.
15 [

15. Lectionem Gothicor. reposuimus; putamus tamen rectam esse: Quod si opus est aliquem salem v. i. asp. LOAISA.

Ibid. Alii: Quod si opus est aliquam medicamenti asperitatem verborum praedicatione aspergere. AREV.

]
Ita erga delinquentem sermo est proferendus, sicut eius qui corripitur expostulat salus. Quod si opus est aliquam salutem medicamenti verbo increpationis aspergere, lenitatem tamen corde opus est retinere.
16 Doctores nonnunquam durius feriunt increpationibus subditos; qui tamen a charitate eorum quos corripiunt non recedunt.
17 Saepe Ecclesiae censura arrogantibus videtur esse superbia; et quod a bonis pie fit, crudeliter fieri putatur a pravis, quia non discernunt recto oculo, quod a bonis recto fit animo.
18 [

18. Remetietur. Al., in ipsa remetietur. AREV.

]
Notandum est vehementer ab omni pontifice ut tanto cautius erga commissos agat, quanto durius a Christo se iudicari formidat; nam sicut scriptum est: In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis [Matth. 7, 2].
19 Quotidie namque omnes delinquimus, et in multis erroribus labimur.
20 Qui enim nostris delictis clementes sumus, in alieno peccato rigorem tenere nequaquam debemus. Multi aliorum vitia cernunt, sua non aspiciunt. Et cum ipsi maximis criminibus obnoxii teneantur, minora peccata fratribus non dimittunt.
21 Hypocritae trabem in oculo suo consistentem non sentiunt, et haerentem festucam in lumine fratris intendunt.
22 Facilius reprehendimus vitia aliena quam nostra. Nam saepe quae perversa in aliis iudicamus, in nobis nocibilia esse minus sentimus; et quod in aliis reprehendimus, agere ipsi non erubescimus.
23 Facilius vitia uniuscuiusque quam virtutes intendimus; nec quid boni quisque gesserit agnoscere, sed quid mali egerit, perscrutamur.
Isidorus HOME

bnf6413.336 csg228.262

Isidorus, Sententiae, 3, XLV. De praebenda sacerdotali protectione in plebe. <<<     >>> XLVII. De subditis.
monumenta.ch > Isidorus > 11 > 24 > 42 > 2 > 17 > 27 > 57 > 62 > 25 > 61 > 23 > 14 > 5 > 1 > 12 > 56 > 31 > 54 > 1 > 29 > 13 > 26 > 50 > 39 > 1 > 19 > 4 > 58 > 10 > 2 > 7 > 38 > 6 > 9 > 6 > 18 > 28 > 59 > 2 > 43 > 55 > 6 > 9 > 3 > 8 > 22 > 49 > 16 > 8 > 34 > 60 > 46

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik