monumenta.ch > Isidorus > 45
Isidorus, Sententiae, 3, XLIV. De silentio doctorum. <<<     >>> XLVI. De disciplina sacerdotum in his qui delinquunt.

Isidorus, Sententiae, 3, CAPUT XLV. De praebenda sacerdotali protectione in plebe.

1 [

CAP. XLV. N. 1. Ex Gregor., epist. ad Ioann. Constant., indict. 9. Isai. XL. Vide Gregor., super Ezech., homil. 11. LOAISA.

]
Quibus docendi forma commissa est, multum subeunt periculi si contradicentibus veritati resistere noluerint; dum propheta doctorem Ecclesiae instruat ad summum usque iustitiae pervenire, cum dicit: Super montem excelsum ascende, qui evangelizas Sion [Isai. 40, 9]; scilicet, ut ita praeemineat merito, sicut et gradu. Sequenter, ne forte debeat a docendo timore restringi, audiat: Exalta in fortitudine vocem tuam, et noli timere. Unde et Ieremiae ita Dominus ait: Accinge lumbos tuos, et surge; loquere ad eos; ne formides a facie eorum, nec enim timere te faciam vultum eorum [Ierem. 1, 17]; unde apparet quia et non timere Dei donum est.
2 [

2. Alii, loqui pertimescit, gravius culpae multatur sententia. Al., gravis culpae. Et paulo post, occultant, et habentur rei, qui a bono opere. AREV.

]
Qui personam potentis accipit, et veritatem loqui pavescit, gravi multatur culpae sententia. Multi enim sacerdotes metu potestatis veritatem occultant, et a bono opere, vel a iustitiae praedicatione, rei alicuius formidine aut potestate terrente avertuntur. Sed heu, proh dolor! inde metuunt, quia vel amore rerum saecularium implicantur, vel quia aliquo facinoris opere confunduntur.
3 [

3. Gregor., lib. XXIX Moral., cap. 6, et part. II Past. Curae, cap. 4. LOAISA.

Ibid. Alii, ne amicitiam saecularium perdant. Et mox, non pertimescentes quod de veritate sint reddituri rationem pro eo quod. AREV.

]
Multi praesules Ecclesarium, timentes ne amicitiam perdant, et molestiam odiorum incurrant, peccantes non arguunt, et corripere pauperum oppressores verentur; nec pertimescunt de severitate reddendae rationis, pro eo quod conticescunt de plebibus sibi commissis.
4 Quando a potentibus pauperes opprimuntur, ad eripiendos eos boni sacerdotes protectionis auxilium ferunt; nec verentur cuiusquam inimicitiarum molestias, sed oppressores pauperum palam arguunt, increpant, excommunicant; minusque metuunt eorum nocendi insidias, etiamsi nocere valeant, bonus enim pastor animam suam ponit pro ovibus [Ioan. 10, 11].
5 Sicut pervigil pastor contra bestias oves custodire solet, ita et Dei sacerdos super gregem Christi sollicitus esse debet, ne inimicus vastet, ne persecutor infestet, ne potentioris cuiusque cupiditas vitam pauperum inquietet. Pravi autem pastores non habent curam de ovibus, sed, sicut legitur in Evangelio de mercenariis, vident lupum venientem, et fugiunt. Tunc enim fugiunt, quando potentibus tacent, et malis resistere metuunt; de quibus si tacuerint pro eorum iniquitate condemnabuntur.
Isidorus HOME

bnf6413.335 csg228.262

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik