| 1 | [ CAP. XLIII. N. 1. Gregor., lib. pastor. Curae in prolog. LOAISA. ] Non omnibus una eademque doctrina est adhibenda, sed pro qualitate morum diversa exhortatio erit doctorum. Nam quosdam increpatio dura, quosdam vero exhortatio corrigit blanda. |
| 2 | Sicut periti medici ad varios corporis morbos diverso medicamine serviunt, ita ut iuxta vulnerum varietates medicina diversa sit, sic et doctor Ecclesiae singulis quibusque congruum doctrinae remedium adhibebit, et quid cuique oporteat, pro aetate, pro sexu ac professione annuntiabit. |
| 3 | Non omnibus ea quae clausa sunt aperienda sunt. Multi sunt enim qui capere non possunt, quibus si indiscrete manifestentur, statim aut detrahunt, aut negligunt. |
| 4 | [ 4. Alii, ut vitia eorum moresque desiderant, edoceri. AREV. ] Prima quippe prudentiae virtus est, eam quam docere oporteat aestimare personam. Rudibus populis, seu carnalibus, plana atque communia, non summa atque ardua praedicanda sunt, ne immensitate doctrinae opprimantur potius quam erudiantur. Unde et Paulus apostolus ait: Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus, tanquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam [I Cor. |
| 5 | [ 5. Aristoteles, lib. VI de Hist. animal., cap. 5, et Gregor., lib. XXX Moral., c. 8, ubi exponit illud Iob XXXV: Quis praeparat corvo escam suam quando pulli eius clamant ad Deum, clamant vagantes, eo quod non habeant cibos? Et illud psalm. CXLVI: Qui dat iumentis escam ipsorum, et pullis corvorum invocantibus eum. Affirmant eos divinitus nutriri, dum, veluti nothi et degeneres, ob albicantes plumas a parentibus negliguntur. Ferunt praeterea, muscarum alimento, quae sese clamantium in ora ingerunt, provida Dei benignitate sustentari. Idem Chrysostomus, Euthymius, alii. LOAISA. Ibid. Corvus, etc. Vide not. ad Dracontium, lib. I, 721. AREV. ] Corvus, dum suos pullos viderit albi coloris, nullis eos cibis alit, sed tantumdem attendit, donec paterno colore nigrescant, et sic illos frequenti cibo reficit; ita et Ecclesiae doctor strenuus, nisi eos quos docet viderit ad suam similitudinem poenitentiae confessione nigrescere, et, nitore saeculari deposito, lamentationis habitum de peccati recordatione induere, upote adhuc exterioribus, hoc est, carnalibus, non aperit intelligentiae spiritualis profundiora mysteria, ne dum audita non capiunt, prius incipiant contemnere quam venerari mandata coelestia. |
| 6 | Aliter est agendum erga eos qui nostro committuntur regimini, si offendunt, atque aliter cum his qui nobis commissi non sunt; qui si iusti sunt, venerandi sunt; si vero delinquunt, pro sola charitate, ut locus est, corripiendi sunt, non tamen cum severitate, sicut hi qui nobis regendi commissi sunt. |
| 7 | [ 7. Greg., ibid. II Tim. II.LOAISA. Ibid. Commenda. Al., commendo. AREV. ] Prius docendi sunt seniores plebis, ut per eos infra positi facilius doceantur. Unde et Apostolus: Haec, inquit, commenda hominibus fidelibus, qui idonei sunt et alios docere [II Tim. |
| 8 | [ 8. Gregor., III part. Cur. Past., admonit. 18. LOAISA. Ibid. Incipientis. Al., incipere. Saluberrimum hoc documentum Vezzosius dicit esse iis qui aliis praesunt. AREV. ] Ingenium boni doctoris est incipientis a laudibus eorum, quos salubriter obiurgatos corrigere cupit, sicut apostolus ad Corinthios facit, quos a laudibus inchoat, et increpationibus probat. Sed erant apud Corinthios, qui et laude et increpatione digni essent. Ille vero indiscrete loquitur, qui sic utraque omnibus loquitur, ut omnibus utraque convenire videantur. |