| 1 | [ CAP. XLII. N. 1. Greg., lib. Moral. XXVI, cap. 19, et past. Curae part. II, cap. 6. LOAISA. ] Qui praeficitur ad regimen, taliter erga disciplinam subditorum praestare se debet, ut non solum auctoritate, verum etiam humilitate clarescat. Sed tamen ita erit in eo virtus humilitatis, ne dissolvatur vita subditorum in vitiis; atque ita auctoritas aderit potestatis, ne per tumorem cordis severitas existat immoderationis. Haec est enim in Dei sacerdotibus vera discretio, qua nec per libertatem superbi, nec per humilitatem remissi sunt. Hinc est quod sancti cum multa constantia redarguerunt etiam principum vitia, in quibus cum summa esset humilitas, loco tamen necessario libere transgressores iustitiae increpabant. |
| 2 | Aliquando etiam subditis nos oportet animo esse humiliores, quoniam facta subditorum iudicantur a nobis, nostra vero Deus iudicat. |
| 3 | Agnoscat episcopus servum se esse plebis, non dominum; verum hoc charitas, non conditio exigit. |