monumenta.ch > Ausonius > XXIII AVSONIVS DREPANIO FILIO. > XXVIIII. EX GRAECO PYTHAGORICON DE AMBIGVITATE ELIGENDAE VITAE. > XXXIIII DE RATIONE LIBRAE. > XI. - EPITAPHIUM ADALHARDI. > XXX DE VIRO BONO. ΠΥΘΑΓΟΡΙΚΗ ΑΠΟΦΑCΙC > 3 > XV. - EPITAPHIUM WIGFRIDAE. > XIX. - EPITAPHIUM OTDRUDAE CONIUGIS EIUS. > XVII. - EPITAPHIUM TUTINI. > XII. - EPITAPHIUM ISANBERTI PRESBYTERI ET MONACHI. > XXXII DE AETATIBVS ANIMANTIVM. HESIODION. > XXXIII MONOSTICHA DE AERVMNIS HERCVLIS. > XIII. - EIUSDEM. > 33 > 41
Isidorus, Sententiae, 3, XL. De iracundis doctoribus. <<<     >>> XLII. De humilitate praepositorum.

Isidorus, Sententiae, 3, CAPUT XLI. De superbis doctoribus.

1 [

CAP. XLI. N. 1. Gregor., XXIV, cap. 19, 21 et 22. LOAISA.

Ibid. Alii, Bonus doctor, et in humilitate rector est AREV.

]
Bonus doctor et rector est, qui et in humilitate servat disciplinam, et per disciplinam non incurrit in superbiam.
2 Elati autem pastores plebes tyrannice premunt, non regunt, quique non Dei, sed suam gloriam a subditis exigunt.
3 Multi sunt qui in verbo doctrinae non humiles, sed arrogantes existunt, quique et ipsa recta quae praedicant, non studio correctionis, sed vitio elationis annuntiant.
4 Multi sunt qui non ex consulto aedificandi, sed ex tumore superbiendi docent; nec ut prosint sapientes sunt, sed ut sapientes videantur docere student.
5 [

5. Videri volunt, etc. Locum vere aureum animadvertendum monet Vezzosius. AREV.

]
Est imitatio prava arrogantium sacerdotum, per quam imitantur sanctos rigore disciplinae, et sequi negligunt charitatis affectione: videri volunt rigidi severitate, et formam humilitatis praestare nequeunt, ut magis terribiles quam mites aspiciantur.
6 [

6. Gregor., lib. XXIV Moral., cap. 9. Proverb. XIV. LOAISA.

]
Superbi doctores vulnerare potius quam emendare norunt, Salomone attestante: In ore stulti virga superbiae (Proverb. XIV, 3), quia increpando rigide feriunt, et compati humiliter nesciunt.
7 Bene alieni peccati curanda vitia suscipit, qui hoc ex cordis dilectione et humili conscientia facit. Caeterum qui delinquentem superbo vel odioso animo corripit, non emendat, sed percutit. Quidquid enim protervus, vel indignatus animus protulerit, obiurgantis furor est, non dilectio corrigentis.
Isidorus HOME

bnf6413.329 csg228.262

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik