| 1 | [ CAP. XL. N. 1. Crudelitatis. Grialii Editio cum aliis mendose credulitatis. AREV. ] Iracundi doctores per rabiem furoris disciplinae modum ad immanitatem crudelitatis convertunt; et unde emendare subditos poterant, inde potius vulnerant. |
| 2 | Ideo sine mensura ulciscitur culpas paepositus iracundus, quia cor eius dispersum in rerum curis non colligitur in amorem unius Deitatis. Meus enim soluta in diversis catena charitatis non astringitur, sed male laxata, male ad omnem occasionem movetur. |