monumenta.ch > Isidorus > 11 > 24 > 42 > 2 > 17 > 27 > 57 > 62 > 25 > 61 > 23 > 14 > 5 > 1 > 12 > 56 > 31 > 54 > 1 > 29 > 13 > 26 > 50 > 39
Isidorus, Sententiae, 3, XXXVIII. De exemplis pravorum sacerdotum. <<<     >>> XL. De iracundis doctoribus.

Isidorus, Sententiae, 3, CAPUT XXXIX. De praepositis carnalibus.

1 [

CAP. XXXIX. N. 1. Haec sententia non facile intelligitur, nisi legas Gregorium lib. Moral. XXV, cap. 16, unde desumpta est, et velut in compendium redacta. LOAISA.

]
Providentia plerumque divini consilii ordinantur praepositi, mundana et exteriora sectantes, ut dum temporalibus rebus se totos impendunt, spirituales tutiorem vitam contemplationis exerceant, quia durae sunt quiete vivere volentium sarcinae curarum episcopalium. Providet saepe Deus curis deditos saecularibus ad susceptionem regiminis, ut dum hi exteriora sine taedio procurant, spirituales rebus interioribus sine impedimento rerum terrenarum deserviant.
2 [

2. Alii, ordinationem, pro ordinem. AREV.

]
Dei ergo ordinem accusant, a quo instituuntur, qui episcopos condemnant, dum minus spiritualia, sed magis terrena sectantur. Ex divini enim tabernaculi dispositione ob iniurias mundi ferendas, et turbines quosdam, institui episcopos saecularibus curis insistentes, ut hi qui interius superna desiderant, nullo terreno obsistente negotio, liberius hoc quod amant intendant [Exod. 26].
3 [

3. Gregor., ubi supra, cap. 14. LOAISA.

]
Non est itaque iudicandus a plebe rector inordinatus, dum magis noverint populi, sui fuisse meriti perversi regimen suscepisse pontificis. Nam pro meritis plebium disponitur a Deo vita rectorum, exemplo David peccantis [II Reg. 24] ad comparationem principum, qui ex merito plebis praevaricantur.
4 [

4. Gregor., ubi supra, cap. 16. LOAISA.

]
Sententia damnantur Cham filii Noe, qui suorum praepositorum culpas in publico produnt; sicut Cham, qui patris pudenda non operuit, sed deridenda monstravit [Gen. 9, 22]. Habituri Sem meritum, et Iapheth, qui reverenter operiunt quae patres suos excessisse cognoscunt, si tamen patrum facta non diligant, sed tantum operiant, nec imitentur. Nam sunt qui praepositos suos perverse iudicant, dum terrenis studiis eos plus viderint esse intentos, si vel parum iam ipsi de spiritualibus cogitaverunt.
5 [

5. Gregor., ubi supra, cap. 14. LOAISA.

]
Rectores ergo a Deo iudicandi sunt, a suis autem subditis nequaquam iudicandi sunt: exemplo Domini, qui per se vendentes columbas et nummulariorum mensas proprio evertit flagello, et proiecit a templo [Matth. 21, 12], vel etiam sicut dicit Psalmista: Deus stetit in synagoga deorum, in medio autem deos discernit [Psal. 81, 1].
6 [

6. Gregor., ubi supra. LOAISA.

]
Quod si a fide exorbitaverit rector, tunc erit arguendus a subditis; pro moribus vero reprobis tolerandus magis distringendus a plebe est.
Isidorus HOME

bnf6413.327 csg228.262

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik