| 1 | Saepe per quos iustitia docetur, per ipsos peccati morbus irrepit, et mors ad plebes pertransit, scilicet, vel dum mala docent, vel dum prava faciunt. |
| 2 | Plerique sacerdotes, et clerici prave viventes, forma caeteris in malum existunt, qui in bonis exemplum esse debuerunt. Hi enim quoscunque exemplo malae conversationis suae perdunt, de illis rationem sine dubio reddituri sunt. |
| 3 | Ex carnalium praepositorum exemplo plerumque fit vita deterior subditorum, et plebis merito fiunt tales sacerdotes, qui exemplo deteriore populum destruant, non aedificent. Ex merito enim plebis nonnunquam episcopi depravantur, quatenus proclivius corruant qui sequuntur. |
| 4 | Capite languente, caetera corporis membra inficiuntur. Unde et scriptum est: Omne caput languidum, et omne cor moerens, a planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas [Isai. |
| 5 | [ CAP. XXXVIII. N. 5. Locus erat in excusis depravatus qui sine doctrina, sine exemplis, quem nos ex fide Mss. emendavimus. LOAISA. Ibid. Alii, nos ipsos diripiunt, quoniam divitiae iustorum mores eorum sunt. AREV. ] Deteriores sunt qui sive doctrina, sive exemplis, vitam moresque bonorum corrumpunt, his qui substantias aliorum praediaque diripiunt. Hi enim ea quae extra nos, sed tamen quae nostra sunt auferunt; corruptores vero morum proprie nos ipsos decipiunt, quoniam divitiae hominum mores eorum sunt. Multum ergo distant damna morum a damnis temporalium rerum, dum ista extra nos sunt, mores vero in nobis. |