| 1 | Interdum doctoris vitio etiam ipsa verax doctrina vilescit; et qui non vivit, sicut docet, ipsam quam praedicat veritatem contemptibilem facit. |
| 2 | [ CAP. XXXVII. N. 2. Exponit illud psalm. LXXVII: Conversi sunt in arcum pravum. Ubi Gregor., lib. Moral., XXVII cap. 27. Perversum. Ex quo etiam Isidorus huius sententiae sensum et verba accepit. LOAISA. Ibid. Haec interpretatio de arcu perverso diversa videtur ab alia, quae explicatur lib. I adversus Iudaeos, cap. 19. Vide notas. AREV. ] Arcus perversus est lingua magistrorum docentium bene et viventium male [Psal. |
| 3 | [ 3. Gregor., ibid., cap. 20. LOAISA. ] Qui divina praedicant, et ex eiusdem praedicationis dignitate vivere minus curant, habentes verbum Dei in ore, et in opere non habentes, multa bene docentes, nihil autem operantes, imitantur Balaam ariolum, qui corruens opere, apertos habuit oculos ad contuendam lucem doctrinae [Num. |
| 4 | Qui bene docet, et male vivit, tanquam aes, aut cymbalum sonum facit aliis, ipse tamen sibi manet insensualis. |
| 5 | Qui bene docet, et male vivit, quod docet bene, viventibus proficit; quod vero male vivit, seipsum occidit. Sicut sacerdos, qui si digne se agit, ut sacerdotem decet, ministerium eius et ipsi et aliis utile est, indigne autem vivens, aliis quidem utilis est loquendo, se autem interficit prave vivendo; ac per hoc quod in illo mortuum est, proprium eius est; quod vero vivit in eo, id est, sacrum ministerium, quod est vitae, alienum est. |
| 6 | [ 6. Sic est in plerisque Mss. LOAISA. Ibid. Alii, et male vivit, aequatur cereo, qui bonam quidem lucem praestat, se vero in malis suis consumere videtur et exstinguere. AREV. ] Qui bene docet, et male vivit, videtur, ut cereus, aliis, dum bona exponit, lucem praestare; se vero in malis suis consumere atque exstinguere. |
| 7 | Qui bene docet et male vivit, videtur bonum malo coniungere, lucem tenebris miscere, veritatem mendacio mutare. |