| 1 | [ CAP. XXXVI. N. 1. Sententia cedro digna, ait Vezzosius. AREV. ] Tam doctrina quam vita clarere debet ecclesiasticus doctor. Nam doctrina sine vita arrogantem reddit, vita sine doctrina inutilem facit. |
| 2 | Sacerdotis praedicatio operibus confirmanda est, ita ut quod docet verbo, instruat exemplo. Vera est enim illa doctrina, quam vivendi sequitur forma. Nam nihil turpius est quam si bonum, quod quisque sermone praedicat, explere opere negligat. Tunc enim praedicatio utiliter profertur, quando efficaciter adimpletur. |
| 3 | Unusquisque doctor et bonae actionis, et bonae praedicationis habere debet studium, nam alterum sine altero non facit perfectum; sed praecedat iustus bene agere, ut sequenter possit bene docere. |
| 4 | [ 4. Greg., lib. Moral. XXIII, cap. 7, II Tim. IV. LOAISA. Ibid. Alii, sed ad bonam actionem et vitae auctoritatem. AREV. ] Omnis utilis doctor plebibus subiectis ita praestare debet, atque insistere doctrinae, ut quanto claret verbo, tanto clarescat et merito. Nam quod Apostolus Timotheo praecipit cum omni imperio docere [II Tim. |
| 5 | [ 5. Videntur haec ex Cassian., collat. 1, cap. 20, de probabili trapezita. LOAISA. ] Sicut in numismate metallum, figura et pondus inquiritur, ita in omni doctore ecclesiastico, quid sequatur, quid doceat, quomodo vivat. Per qualitatem igitur metalli doctrina, per figuram similitudo patrum, per pondus humilitas designatur. Qui vero ab his tribus discrepaverit, non metallum, sed terra erit. |