monumenta.ch > Isidorus > 13 > 35
Isidorus, Sententiae, 3, XXXIV. De indignis praepositis. <<<     >>> XXXVI. De doctrina et exemplis praepositorum.

Isidorus, Sententiae, 3, CAPUT XXXV. De indoctis praepositis.

1 [

CAP. XXXV. N. 1. Gregor., part. I past. Cur., cap. 1. LOAISA.

Ibid. Fortasse legendum qui ipsi, pro quod ipsi. AREV.

]
Sicut iniqui et peccatores ministerium sacerdotale assequi prohibentur, ita indocti et imperiti a tali officio retrahuntur. Illi enim exemplis suis vitam bonorum corrumpunt; isti sua ignavia iniquos corrigere nesciunt. Quid enim docere potuerunt, quod ipsi non didicerunt? Desinat locum docendi suscipere, qui nescit docere. Ignorantia quippe praesulum vitae non congruit subiectorum. Caecus enim si caeco ducatum praebeat, ambo in foveam cadunt. [Matth. 15, 14].
2 [

2. Ignoraverunt. Sic Vulgata. Alii, ignorabant, vel ignorabunt. AREV.

]
Sacerdotes indoctos per Isaiam prophetam ita Dominus improbat: Ipsi, inquit, pastores ignoraverunt intelligentiam. Et iterum: Speculatores caeci omnes, id est, imperiti episcopi, nescierunt, inquit, universi, canes muti, non valentes latrare [Isai. 56, 10 seq.], hoc est, plebes commissas non valentes resistendo malis per verbum doctrinae defendere.
Isidorus HOME

bnf6413.323 csg228.262

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik