monumenta.ch > Isidorus > 11 > 24 > 42 > 2 > 17 > 27 > 57 > 62 > 25 > 61 > 23 > 14 > 5 > 1 > 12 > 56 > 31 > 54 > 1 > 29 > 13 > 26 > 50 > 39 > 1 > 19 > 4 > 58 > 10 > 2 > 7 > 38 > 6 > 9 > 6 > 18 > 28 > 59 > 2 > 43 > 55 > 6 > 9 > 3 > 8 > 22 > 49 > 16 > 8 > 34
Isidorus, Sententiae, 3, XXXIII. De praepositis Ecclesiae. <<<     >>> XXXV. De indoctis praepositis.

Isidorus, Sententiae, 3, CAPUT XXXIV. De indignis praepositis.

1 [

CAP. XXXIV. N. 1. I Paralip. XVII, ita interpretatur Greg., in explic. IV psalm. poenit. ad illud: Tunc acceptabis sacrif. LOAISA.

]
Non sunt promovendi ad regimen Ecclesiae, qui adhuc vitiis subiacent. Hinc est quod praeceptum est David non aedificare visibile templum, quia sanguinum vir belli frequentia esset. Qua figura illi spiritualiter admonentur, qui vitiorum adhuc corruptioni sunt dediti, ne templum aedificent, hoc est, Ecclesiam docere praesumant.
2 [

2. Vetus Editio post serviat addit hanc aliam sententiam: Qui non se dignum ad episcopatum existimat, locum eius qui dignus est non praeoccupet. Nam tam sanctum est sacerdotii nomen, ut nulla vitiorum nota maculari se sinat. Gravius enim condemnabitur, qui indignus suscipit quod non meretur. Codex antiquior sancti Marci Florent., post serviat illico adiungit: Nam tam sanctum, etc. Quod vero Loaisa fateatur hanc sententiam abesse ab omnibus mss. Codicibus, ut Vezzosius asserit, id in Grialii Editione non reperitur. AREV.

]
Non debet honoris ducatum suscipere, qui nescit subiectos tramite vitae melioris praeire. Neque enim quisquam ad hoc tantum praeficitur, ut subditorum culpas corrigat, et ipse vitiis serviat.
3 [

3. Posset legi ad id ad quod vocatur. Nam facile est ut exscriptores secundum ad omiserint. AREV.

]
Qui regimen sacerdotii contendit appetere, ante se discutiat si vita honori sit congrua; quod si non discrepat, humiliter ad id quod vocatur accedat. Reatum quippe culpae geminat, si quisque cum culpa ad sacerdotale culmen aspirat. Heu! me miserum inexplicabilibus nodis astrictum; si enim susceptum regimen ecclesiastici ordinis retentem, criminis conscius timore concutior; si deseram, ne deterior sit culpa susceptum gregem relinquere, amplius reformido: undique miser metuo, et in tanto rei discrimine quid sequar ignoro.
4 Uniuscuiusque casus tanto maioris est criminis, quanto, priusquam caderet, maioris erat virtutis. Praecedentium namque magnitudo virtutum crescit ad cumulum sequentium delictorum.
5 [

5. Huic sententiae Vezzosius hanc notam subiecit: Utinam vera non essent quae in praesenti scripsit Isidorus, nec de nostra repeti possent aetate. In Editione Grialii mendose erat qua gregis pro quam gregis. AREV.

]
Plerique sacerdotes suae magis utilitatis causa quam gregis praeesse desiderant, nec ut prosint praesules fieri cupiunt, sed magis ut divites fiant et honorentur. Suscipiunt enim sublimitatis culmen, non pro pastorali regimine, sed pro solius honoris ambitione, atque abiecto opere dignitatis, solam nominis appetunt dignitatem.
6 [

6. Gregor., part. I pastor. Curae, c. 1. Ose. VIII. LOAISA.

]
Dum mali sacerdotes, Deo ignorante, non fiant, tamen ignorantur a Deo, ipso per Prophetam testante: Principes exstiterunt, sed non cognovi [Ose. 8, 4]; sed hoc nescire Dei reprobare est, nam Deus omnia novit.
Isidorus HOME

bnf6413.322 csg228.262

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik