monumenta.ch > Isidorus > 39 > 38 > XXXV DE RATIONE PVERPERII MATVRI. > 2 > 28 > 43 > 3 > 2 > 22 > 34 > 16 > 32
Isidorus, Sententiae, 3, XXXI. De malorum concordia. <<<     >>> XXXIII. De praepositis Ecclesiae.

Isidorus, Sententiae, 3, CAPUT XXXII. De correptione fraterna.

1 Non debet vitia aliena corripere, qui adhuc vitiorum contagionibus servit. Improbum est enim arguere quemquam in alio quod adhuc reprehendit in semetipso.
2 [

CAP. XXXII. N. 2. Gregor., lib. Moral. XXIII, cap. 8. LOAISA.

]
Qui veraciter fraternam vult corripere, ac sanare infirmitatem, talem se praestare fraternae utilitati studeat, ut eum quem corripere cupit humili corde admoneat, et hoc faciens ex compassione quasi communis periculi, ne forte et ipse subiiciatur tentationi.
3 [

3. Declinant. Al., inclinant. AREV.

]
Sicut viri spirituales alieni peccati emendationem exspectant, ita protervi delinquentibus deridendo insultant, et, quantum in ipsis est, eos insanabiles putant; nec declinant cor ad compatiendi misericordiam, sed superbientes detestantur atque blasphemant.
4 Nonnunquam accidit ut inter amicos aliqua redargutionis enutrita discordia maiorem postea charitatem parturiat, utpote dum corriguntur ea quae displicere in amico videntur, et hoc quidem primum non sine quadam aemulatione admonitus suscipit, sed correptus postmodum gratias agit. At contra multi pro parva laesione vim charitatis rescindunt, et ab amore dilectionis sese perenniter retrahunt.
5 [

5. Gregor., lib. X Moral., c. 3. LOAISA.

]
Plerique correptionem suam officium charitatis existimant. Plerique vero hoc ipsum, quod ex charitate corripiuntur, ad iniuriae contumeliam trahunt. Unde occurrit ut ex eo deteriores efficiantur, per quod emendari obediendo potuerunt.
6 [

6. Gregor., lib. I sup. Ezech., homil. 7. LOAISA.

]
Salubriter accipiunt iusti, quoties de suis excessibus arguuntur. Superflua autem est humilitas eorum qui se gessisse accusant quae non admiserunt. Qui vero sine arrogantia bona facta sua pronuntiat, procul dubio nequaquam peccat.
7 Est quorumdam excusatio perversorum, qui, dum pro suis facinoribus arguuntur, verba iustorum pro censura declinanda abiiciunt, servantes se divino iudicio, quo puniendi sunt durius, dum temporaliter contemnunt iudicari se ab hominibus.
8 Iniquis molesta est veritas, et amara disciplina iustitiae; nec delectantur, nisi placentia propriae imbecillitatis: iniustitiae fecundi, et steriles veritati; caeci ad contuendam lucem, et oculati ad tenebrarum aspiciendum errorem.
9 [

9. Alii, ad malum consentiendum . . . ad bonum consentiendum. AREV.

]
Corda reproborum lubrica sunt ad male consentiendum, et fluxa; ad bene consentiendum, durissima.
10 [

10. Greg., lib. Moral. X, cap. 3. LOAISA.

]
Probat Salomon et iusti emendationem correpti, et stulti obstinationem admoniti, dicens: Doce iustum, et festinabit accipere. De stulto autem ait: Qui erudit derisorem, ipse sibi facit iniuriam (Proverb. IX, 7, 9).
11 [

11. Vulgata Editio habet: Bona enim in mala convertens insidiatur, et in electis imponit maculam. Est vero locus Eccli. XI. LOAISA.

Ibid. Detrectare. Al., detrahere famae. AREV.

]
Nonnullos tantae esse pravitatis homines, qui dum ipsi a malo corrigi negligunt, correctorum vitam falsa criminatione detrectant; et ad sui sceleris solatium usurpant, si vel falso compererint quod ad infamiam bonorum obiiciant, sicut est illud ex Salomone: Bona in malum convertit impius, et in electis imponit maculam [Eccli. 11, 34]. Vae autem illi qui et suam renuit vitam corrigere, et bonorum non desinit detrectare.
12 Plerique mali similes sibi in malum defendunt, et patrocinio suo pravos contra correptionem bonorum suscipiunt, ne, unde displicent emendentur: adiicientes in se aliena delicta, ut non tantum de suis malis, sed etiam de aliorum facinoribus puniantur, quorum peccata defendunt.
Isidorus HOME

bnf6413.318 csg228.259

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik