monumenta.ch > Isidorus > 11 > 24 > 42 > 2 > 17 > 27 > 57 > 62 > 25 > 61 > 23 > 14 > 5 > 1 > 12 > 56 > 31
Isidorus, Sententiae, 3, XXX. De amicitia ex munere orta. <<<     >>> XXXII. De correptione fraterna.

Isidorus, Sententiae, 3, CAPUT XXXI. De malorum concordia.

1 Amicitia in rebus tantum bonis habenda est; nam qui ea in malo utuntur, non sibi amici, sed inimici existunt.
2 [

CAP. XXXI. N. 2. Act. XXIII. Exod. XIV. LOAISA.

]
Concordiam malorum contrariam esse bonorum. Et sicut optandum est ut boni pacem habeant in invicem, sic optandum est ut mali invicem sint discordes. Unanimitatem quippe malorum bonorum esse contrariam, Paulus apostolus approbat, qui malos contra se dividit, quos in necem suam concordasse conspexit [Act. 23, 7]. Inde et in Lege mare Rubrum, hoc est, concordia malorum hominum dividitur, ut electorum via tendens ad beatitudinem non impediatur. Impeditur autem iter bonorum, si mare, hoc est, unitas non dividatur iniquorum [Exod. 14, 21].
Isidorus HOME

bnf6413.317 csg228.258

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik