| 1 | [ CAP. XXX. N. 1. Hinc nata est celebris illa distinctio a theologis recepta de amore purae benevolentiae et concupiscentiae. AREV. ] Inter veros amicos amicitia ex benevolentia oritur, inter fictos beneficio adiungitur. |
| 2 | Non sunt fideles in amicitia, quos munus, non gratia copulat. Nam cito deserunt, nisi semper acceperint. Dilectio enim quae munere glutinatur eodem suspenso dissolvitur. Illa vera est amicitia, quae nihil quaerit ex rebus amici, nisi solam benevolentiam, scilicet ut gratis amet amantem. |
| 3 | Plerumque amicitia ex necessitate vel indigentia nascitur, ut sit per quem quisque quod desiderat consequatur. Ille autem eam veraciter quaerit, qui nihil egendo eam appetit. Nam illa ex inopia brevis est et fucata, ipsa pura atque perpetua. |